{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 9.35-40","citation":"Sidonius Apollinaris, Epistulae 9.35-40","ref":"9.35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/9.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/9.35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/9.35.md","author":{"name":"Sidonius Apollinaris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0261.stoa0002"},"verse":false,"words":339,"text":"XII. SIDONIUS ORESIO SUO SALUTEM. Venit in nostras a te profecta pagina manus, quae trahit multam similitudinem de sale Hispano in iugis caeso Tarraconensibus. nam recensenti lucida et salsa est, nec tamen propter hoc ipsum mellea minus, si sermo dulcis e propositionibus acet: sic enim oblectat eloquio quod turbat imperio, quippe qui parum metiens, quid ordinis agam, carmina a nobis nunc nova petat. primum ab exordio religiosae professionis huic principaliter exercitio renuntiavi, quia nimirum facilitati posset accommodari , si me occupasset levitas versuum, quem respicere coeperat gravitas actionum. tum praeterea constat omnem operam. si longa intercapedine quiescat, aegre resumi. quisnam enim ignoret cunctis aut artificibus aut artibus maximum decus usu venire, eumque studia consueta non frequentantur, brachia in corporibus, ingenia pigrescere in artibus? unde est et illud, quod sero correptus aut raro plus arcus manui, iugo bos, equus freno rebellat. insuper desidiae nostrae verecundia comes ad hoc sententiam inclinat, ut me, postquam in silentio decurri tres olympiadas, tam pudeat novum poema conficere quam pigeat. hoc item nefas etiam difficilia factu tibi negari, cuius affectum tanto minus decipi decet, quanto constantius nil repulsam veretur. tenebimus igitur quippiam medium et sicut epigrammata recentia modo nulla dictabo, ita litteras, si quae iacebunt versu refertae, scilicet ante praesentis officii necessitatem, mittam tibi, petens, ne tu sis eatenus iustitiae praevaricator, ut me opineris numquam ab huiusmodi conscriptione temperaturum. neque enim suffragio tuo minus augear, si forte digneris iam modestum potius quam facetum existimare. vale. XIII. SIDONIUS TONANTIO SUO SALUTEM. Est quidem, fateor, versibus meis sententia tua tam plausibilis olim, tam favorabilis, ut poetarum me quibusque lectissimis comparandum putes, certe compluribus anteponendum. crederem tibi, si non, ut multum sapis, ita quoque multum me amares. hinc est, quod de laudibus meis caritas tua mentiri potest nec potest fallere. praeter hoc poscis, ut Horatiana incude formatos Asclepiadeos tibi quospiam, quibus inter bibendum pronuntiandis exerceare, transmittam. pareo iniunctis, licet, si umquam, modo maxime prosario loquendi genere districtus occupatusque. denique probabis circa nos plurima ex parte metrorum studia refrigescere; non enim promptum est unum eundemque probe facere aliquid et raro.","prev":{"citation":"Epistulae 9.29-34","label":"9.29 to 9.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/9.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/9.29"},"next":{"citation":"Epistulae 9.41-42","label":"9.41 to 9.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/9.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/9.41"},"credit":{"text":"Sidonius Apollinaris, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000797.zip","quality":"proofread"}}