{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amussis Ferdinandea 156","citation":"Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 156","ref":"156","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/156","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/156.md","author":{"name":"Siegfried Hirsch","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/siegfried-hirsch"},"work":{"title":"Amussis Ferdinandea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"Rutuli sunt quasi Simae abruptae, habent Altitudinem aequalem Latitudini, proiecturam verò Altitudinis duplam, & (ymatia, seu Capitella ex Altitudinis sextante. Distant à se Magnitudine Abaci, quem sustinent, ornantur infra Acanthi folijs. Latera autem volutis in se turbinatim redeuntibus. Scapus, Doricae, Ionicae & Corinthiae columnae, sulcatur 24. Canaliculis, quorum cauitas est ex Mensura Trianguli Aequilateri, & femora ex Cauitatis semisse. Voluta lonica est Helix ter in se rediens, Descriptionis modum, & cetera Capitellorum aliarúmque partium ornamenta habes in Exemplo, & Tabula sequente. Inter- Columnia simplicia, in Tusca, & Dorica aequant trientem Altitudinis columnaris, in Ionica, & Corinthia quadratenm. Inter columnia arcuata Tholum habent supra Testudinem, in Tusca, & Ionica aequalem Basi, in Dorica, & Corinthia duplum Basis. Altitudo Testudinis infra Tholum, cùm pulcherrima est, dupla est Latitudinis. Anterides, quae Arcum Testudinis sustentant, in Columnis simplicibus aequant semibasim, in alijs totam. Ornatus Anteridum, est, vt superciliorum Stylobatae, & Taenia Arcui Testudinis circumducta, ornatur, vt Epistylium superstans. Fenestrae, & Portae affectant proportionem Altitudinis, & Latitudinis Stylobatae, eius ordinis, cuius est Columnatio. Antae Portarum, & Fenestrarum plerumque sunt ex quadrante Latitudinis, Affectant formam Epistylij, ijssque Zophorus, & Corona imponitur, ex mensura Latitudinis, & Legibus Ordinis, ad quem descriptae sunt. Diripiuntur interdum vtrinque ex Altitudinis sextante. Sed haec certis Regulis praescribi non possunt. Quemadmodum & cetera Architecturae ornamenta breuiùs clariúsque spectabis in hac tabula, & exemplo quatuor columnarum, quae ex Legibus & Pręceptis tabulae descriptae sunt.","prev":{"citation":"Amussis Ferdinandea 155","label":"GIVM, COLVMNA, STYLOBATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/155"},"next":{"citation":"Amussis Ferdinandea 158","label":"SYNOPSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/158","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/158"},"credit":{"text":"Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amussis_Ferdinandea","quality":"ocr"}}