{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 4.43-86","citation":"Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 4.43-86","ref":"4.43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/4.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/4.43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/4.43.md","author":{"name":"Simon Lemnius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-lemnius"},"work":{"title":"M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii","urn":null},"verse":true,"words":278,"text":"Saevit in innocuam non iustior ira Thaliam,\nCausaque cur fureret vix fuit ulla tamen.\nPersequitur famam, nostrasque in principe laudes,\nEt mihi successus invidet illa meos.\nCausa sibi furor est, totaque agitatur in urbe,\nHei mihi quae species ista furentis erat.\nHuc illuc currit, movet hunc, persuadet et illum,\nQui modo fautor erat, desinit esse meus.\nTalis inest illi furor, atque insania mentis,\nQuae fuerat famae tam male iuncta meae.\nFraus soror est illi, rapiturque per omnia secum.\nInvenit haec laqueos, hos tamen illa parat.\nSi qua reperta via est, artes quaeruntur utraque,\nStat dominae clamans utraque iuncta comes.\nQuis ruit in mediam furiosa calumnia turbam.\nIudicis hinc aures occupat illa sui.\nIn nos sic etiam tatam bacchata per urbem\nInsidias struxit, telaque prima dedit.\nHis ubi perfecit tota quod mente petebat,\nEt populi peragor publicus ore reus.\nHeu scelus invadunt nostras rapiuntque camenas,\nInque tuas laudes carmina facta premunt.\nTot lepidos versus lacerant, operisque labores,\nNon potuit titulos ista videre tuos.\nQuantum est invidiae vigilatas carmine noctes,\nUno tot pariter sustulit illa die.\nVidisses binos excultos arte libellos,\nLegisses nomen nec minus ipse tuum.\nNovisses veteres proavos, et stemmata gentis.\nQuicquid et ad laudes pertinuisse putes.\nCaesaris hic etiam nosses encomia nostri.\nTe cecinit multis pagina culta locis.\nHaec pariter rapuit furiosa calumnia nobis,\nInvidit tantum scilicet illa decus.\nO furor, o crimen, saeclique infamia nostri,\nNon poteras Musis abstinuisse manus.\nTristia calcographi quis credat vincula collo\nIniciunt, iustus, quamlibet ille fuit.\nTota domus plorat, puerique in limine flentes\nHaerent ad capti crura pedesque patris.\nInterea nobis tacita quoque mente parabant\nIniecisse suas impietate manus.\nQui fueram quondam multis comitatus amicis,\nIn mediis solus ipse relinquor aquis.","prev":{"citation":"M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 4.1-42","label":"AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, lines 4.1-4.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/4.1"},"next":{"citation":"M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 4.87-130","label":"AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, lines 4.87-4.130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/4.87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/4.87"},"credit":{"text":"Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/lemniusepigrammata_1.xml","quality":"ocr"}}