{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus Iovialis 13","citation":"Simon Marius, Mundus Iovialis 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/13.md","author":{"name":"Simon Marius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius"},"work":{"title":"Mundus Iovialis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Non autem haec à me eò recensentur, quasi ego existimationem Galilaei extenuare& inventionem horum siderum lovialium apud suos Italos ipsi praeripere velim, neutique sed potius ut intelligatur, haec sidera à nullo mortalium mihi ulla ratione commonstrata sed propria indagine sub ipsissimum fere tempus, vel aliquanto citius quo Galilaeus in Italia ea primum vidit, à me in Germania adinvent a& observata fuisse. Meritò igitur Galilaeo tribuitur & manet laus primae inventionis horum siderum apud Italos. An autem inter meos Germanos quispiam ante me ea invenerit & viderit, hactenus intelligere non potui, nec facile credidero: quin potius plane contrarium expertus sum, nempe fuere, qui Galilaeum meque erroris impudenter accusare non erubuerunt. Verum non dubito, quin illosmetipsos jam sui erroris & praecocis judicij de aliorum laboribus paeniteat pudeatque. Si itaque meus hic libellus ad Galilaeum Florentiam venerit, rogo ut eo animo haec à me accipiat, quo sunt à me scripta. Tantum enim abest, ut per me aliquid ipsius authoritati & inventis decedere velim, ut potius ipsi magnas agam gratias pro publicatione sui Nuncij siderei, eò enim ipso plurimum confirmatus sum: Inprimis autem ipsius observationes mihi utiles fuere, quia emet ipso quasi tempore factae sunt, quo ego Halae Suaevorum fui, & ab observationibus vacavi, licet mihi illae non undiquaque exactae videantur, tamen quoad orient alitatem vel occidentalitatem, & habitudinem horum siderum inter semetipsa, me plurimum juvarunt. Modus ipsius Galilaei accipiendi distantias à Iove mihi non successit, sed retinui meum modum, quem etiam ante notitiam siderei Nuncij sum usus, quemque alibi, in publicatione praecipuarum mearum observationum explicabo. Acturus nunc eram de maculis in Sole, uti ante hac proposueram, quidquidetiam in eis à 3. Augusti Anno 1611. usque huc observavi manifestare. Verum non saltem ob causas ab initio indicatas in praesenti nil de eis certò determinare volo nec possum, sed quia etiam Doctissimos de ijs dissentire, & egomet ipse mihi satisfacere nequeam.","prev":{"citation":"Mundus Iovialis 12","label":"PRAEFATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/12"},"next":{"citation":"Mundus Iovialis 14","label":"PRAEFATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/14"},"credit":{"text":"Simon Marius, Mundus Iovialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}