{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus Iovialis 29","citation":"Simon Marius, Mundus Iovialis 29","ref":"29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/29.md","author":{"name":"Simon Marius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius"},"work":{"title":"Mundus Iovialis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"à quo etiam tabule prutenice denominatae sunt, acceptum habent, una cum familia mea sustentor adhuo: Qua in re ego cum posteris meis, si qui erunt summam liberalitatem Tantorum Principum ex tam Illustris. sima familia Oriundorum, gratus agnosco, & posteritati meritò testatam facio, atque hoc nomine illos, uti dignissimi sunt, quantum in me est, immorrales efficio. Quae igitur Galilaeo, ut primo observatori in Italia sunt sidera Medicea, ea mihi in germania à me primum visa & observata (uti ex praefatione ad lectorem patet) sidera Brandenburgica sunto, atque hoc ob memoriam, ut dixi, tantorum beneficiorum ab hac illustrissima & partim Electorali familia in me liberalissime collocatorum. Dominus Replerus in quadam Epistola ad me vocat illos circulatores loviales. Dominus David Fabricius, etiam in literis ad me datis, nominat illos loviales. Alij circum loviales & circumplanetares uti videlicet cuique placet. Si qui vero sunt, qui singula nomina singulis imponenda esse contendunt, ijs a me, uti spero, sic satisfiet, scilicet ut is qui maximas digressiones facit, vocetur Saturnus lovialis. Nam quemadmodum Saturnus Solaris & genuinus longissime praeceteris planetis à Sole discedit, circuitusque suos exercet. Ita hîc à love, Alter autem qui luminis Majestate & quantitate apparentę reliquos asseclas loviales superat, quemque ab initio Tertium appellavi, Iupiter lovialis esto. Secundus sit Venus Iovialis. Primus denique Mercurius lovialis. Cur autem Martem hîc omnino excludam, ideo fit, quia scilicet Iupiter verus inter omnes planetas pro felicissimo habetur, quoad influxum eius in corpora sub lunaria.","prev":{"citation":"Mundus Iovialis 28","label":"DE QUARTO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/28"},"next":{"citation":"Mundus Iovialis 30","label":"DE QUARTO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/30"},"credit":{"text":"Simon Marius, Mundus Iovialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}