{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus Iovialis 33","citation":"Simon Marius, Mundus Iovialis 33","ref":"33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/33.md","author":{"name":"Simon Marius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius"},"work":{"title":"Mundus Iovialis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis","urn":null},"verse":false,"words":199,"text":"Post plurimas observationes factas, atque post deprehensas cujuslibet quam proximè periodos revolutionum, animadverti etiam aliud phęnomenon. Nimirum quod aequalitate motus sui principaliter quidem lovem: cum love autem non terram sed Solem respiciant. VI. Moventur quidem hi secundarij loviales planetae in linea ad Eclipticam parallelâ, quoad totam revolutionem, interim tamen ab hac parallela deflectunt, modo in boream, modo in austrum, differentia peneptibili, pręcipuè quando duo conjuncti cernuntur, alterque est in accessu, alter vero in discessu à love. VII. Non semper aequali magnitudine cernuntur hi loviales errones, sed modo majores, modo minores. Haec septem φαινομενα à me hactenus in horum lovialium siderum motu sunt deprehensa, de quibus etiam in sequentibus sigillatim agam, idque brevibus & succinctis verbis, quia eloquentiam mihi natura negavit. Simul etiam per excogitatam à me, uti opinor, convenientem hypothesin, talia salvare & demonstrare conabor. dibzy G Googl NOn opus esse censeo pluribus hîc repetere quae in praefatione à me dicta sunt: Hoc saltem hic inculco, hoc phę nomenon uti primum, ita omnium facilimum observatu fuisse. Nam de die in diem, imo quasi de hora in horam mutabatur illorum habitudo ad lovem, sub primas à me factas observationes, videlicet in autumno anni 1609. pręcipue autem circa finem ejusdem & initium sequentis anni.","prev":{"citation":"Mundus Iovialis 32","label":"SECUNDA PARS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/32"},"next":{"citation":"Mundus Iovialis 34","label":"SECUNDA PARS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/34"},"credit":{"text":"Simon Marius, Mundus Iovialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}