{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus Iovialis 36","citation":"Simon Marius, Mundus Iovialis 36","ref":"36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/36.md","author":{"name":"Simon Marius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius"},"work":{"title":"Mundus Iovialis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis","urn":null},"verse":false,"words":196,"text":"Verum cum per instrumentum meum hanc augmentationem & diminutionem dimetiri hactenus mihi non licuerit: Nescio enim antantam admittant observationes, quantum quidem diversa elongatio lovis à terra requirit; Ideo in praesenti de ea nihil determinare volui, hanc exquisitioribus & diligentioribus observationibus reservaturus, Itaque has distantias, quas in tabulis posui, pro mediocribus habendas esse censeo, usque dum de hac etiam differentia, vel ut rectius loquar, de hoc defectu & excessu certo constiterit, sufficiatque candido logistae, atque harum rerum novarum coelestium admiratori, theoriam & tabulas habere, ex quibus facili negocio scire licet, uti spero, quae ex his sideribus sint orientalia, quae occidentalia, & in qua circiter à love distantia. Incepi quidem hoc anno 1613. etiam de defectu & excessu subtilius cogitare. Accepi autem pro media elongatione Quarti à 2. 12. primj 30. secunda. Et postea ad quindenos gradus verae distantiae lovis & Solis supputavi distantiam lovis à terra in partibus qualium terrae & Solis est 11. & 2 & Solis 60. Insuper ad inventas distantias. quaesivi excessum supra mediam & defectum à media elongatione à love, quae contingit, quando Iupiter tantum distat a Sole quantum à terra. Verum calculus intricatior redditus fuisset, ideoque hunc laborem in aliud tempus reservare volui, interim etiam pluribus observationibus de hoc etiam phaenomeno certius confirmabor.","prev":{"citation":"Mundus Iovialis 35","label":"DE SECUNDO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/35"},"next":{"citation":"Mundus Iovialis 36-2","label":"DE TERTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/36-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/36-2"},"credit":{"text":"Simon Marius, Mundus Iovialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}