{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus Iovialis 44","citation":"Simon Marius, Mundus Iovialis 44","ref":"44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/44.md","author":{"name":"Simon Marius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius"},"work":{"title":"Mundus Iovialis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"Observationes enim testantur non solum in hoc situ, sed etiam in maxima à love distantia contingere idem, praecipue autem in Quarto: Si itaque dicta visibilis quantitatis imminutio ab orbe illo vaporoso existeret, tunc necessario sequeretur, quod talis orbis ultra maximam Quarti à love distantiam extenderetur; Sique ille in tali remotione potis esset sua crassitiè lumen Quarti adeo extenuare, ut vix cerni queat, certè pro ratione crassitiei ejusmodi orbis prope lovem Quartus ἀπογειος prope lovem nunquam videretur, quod est contra proprias observationes meas, quę testantur, Quartum sepissime prope lovem à me visum & observatum, licet dissimili quantitate apparente. Itaque remoto à love orbe vaporoso longe alia causa hujus phenomeni quaerenda est: Quin id quod Galilaeus pro confirmato & concesso habet de orbe vaporoso circa lunam existente, ego quoque nego. Nam ex eo tempore, quo utor hoc instrumento, nunquam ullam partem disci lunae obscuriorem reliquâ vidi, preterquam quae inibi semper eodem modo cernuntur, nullâ unquam varietate deprehensâ, quam quae ab aëris terram ambientis qualitate existit, nec etiam ullae maculae mobiles in luna vidi, quales in Sole cernuntur. Quod autem in circumferentia extrema Lunae nulli hiatus, aut inaequalitates videntur, id non per omnia verum est, licet communiter sic appareat. Vidi ego non rarò, coelo vel aëre serenissimo & purissimo existente, in superiore & boreali sicut etiam in australi parte Lunae crescentis aliquos anfractus & hiatus, licet valde angustos, ita ut non nisi potuerint diligentissime attendente observari. Item in parte circumferentiae Lunae occidentali, paulo supra medietatem, cernitur manifeste hiatus ad latitudinem digiti transversalis.","prev":{"citation":"Mundus Iovialis 43","label":"DE SEPTIMO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/43"},"next":{"citation":"Mundus Iovialis 45","label":"DE SEPTIMO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/45"},"credit":{"text":"Simon Marius, Mundus Iovialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}