{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus Iovialis 53","citation":"Simon Marius, Mundus Iovialis 53","ref":"53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/53.md","author":{"name":"Simon Marius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius"},"work":{"title":"Mundus Iovialis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"Nam quando versantur circa maximas remotiones in E & G, moventur in lineâ quasi rectâ in E quidem deorsum, in G vero sursum, nullum vel exiguum angulum ad terram vel Solem facientes, licet aequaliter eo etiam loci, ratione proprij & simplicis motus in propria orbitâ promoveantur. Quod autem circa D & F incitatissimi motus sint hi planetae Ioviales, clarum est, quod ibidem motu proprio subito aliquem angulum apud terram vel Solem efficiunt, circa D quidem euntes versus ortum, circa F rendentes ad occasum. Quae res est adeo manifesta, ut uberiore declaratione & demonstratione non egeat, pręsertim cum idem etiam in vulgaribus libellis sphaericis doceatur, & vel ab incipientibus in Astronomiâ facile percipi possit, In prima parte hujus libelli indicata sunt tempora periodiea horum quator lovialium siderum. Quarti quidem dierum 16. horarum 18. minutorum primorum 9. secund. 15. fere. Tertij dierum 7. horarum 3 min. 56. secund. 34. Secundi dierum 3 horarum 13. minutorum 18. Primi dici unius, horarum 18. minut primorum 28. secund. 30. Haecque ex ultima à me factâ correctione. In quae tempora periodica si integer circulus, id est, 360. gradus dividatur, prodit uniuscuiusque motus simplex unius diei. Quarti graduum 21. minut. 29. secund. 3. teri. 30. Tertii signi unius, graduum 20. primorum 14. secund. 57. Brimis secundi signi. 3. grad. 11. primorum 17. secund. 22. fere. Primi sign. 6. graduum 23. primorum 25. Ex hoc fundamento tabulae simplicium motuum horum siderum Brandenburgicorum à me supputatę sunt, ex quibus ad quodvis tempus datum, post annum 1608. cujusque simplex motus facili negocio depromi potest, ut paulo post docebitur. Nota. Possent hîc pluribus explicari, quae accidunt in collatione maximarum elongationum à love horum siderum.","prev":{"citation":"Mundus Iovialis 52","label":"PARS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/52"},"next":{"citation":"Mundus Iovialis 54","label":"PARS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/54"},"credit":{"text":"Simon Marius, Mundus Iovialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}