{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus Iovialis 59","citation":"Simon Marius, Mundus Iovialis 59","ref":"59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/59.md","author":{"name":"Simon Marius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius"},"work":{"title":"Mundus Iovialis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis","urn":null},"verse":false,"words":179,"text":"Post omnia in unam summam redigantur, planeraesipud Astronomos moris est. Puerile esset hîc omnia sigillatim repetere & docere. Sicque habetur motus aequalis planerae alicujus: Anni bisextilis habeatur ratio, in tabula mensium. IV. Inquiratur distantia lovis & Solis, subtrahendo locum Iovis à loco Solis. Cum hac distantia quaeratur equatio, ex tabula ęquationis. Observandum tamen, partem proportionalem esse accipiendam, si numerus distantiae lovis & Solis in tabula non pręcise habetur. Notandum etiam per quot gradus numerus à numero proximo distet in dicta tabulâ. VI. Hęc equatio subtrahenda est ab ęquali motu planete, quando distantia lovis & Solis est minor sex signis: In altera autem medietate addenda est, & habetur coęquatus motus VII. planetae. Cum hoc coęquato motu ex tabula distantiarum decerpatur distantia, quae erit versus ortum, coęquato motu minore existente sex signis: versus occidentem vero in reliquis sex signis vel semicirculo altero, & habetur quęsita distantia planetae à love. Pars proportionalis non negligatur in excerpenda distantia. Hae tabulę & Epochę mediorum motuum sunt supputatae ad Meridianum Onoltzbacensem, qui abest à primo meridiano gradibus 34. minut. 45. vel qui distat à Meridiano Noribergensi versus occasum duobus minutis unius horae.","prev":{"citation":"Mundus Iovialis 58-2","label":"CETHODVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/58-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/58-2"},"next":{"citation":"Mundus Iovialis 60","label":"INDAGANDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/60"},"credit":{"text":"Simon Marius, Mundus Iovialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}