{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus Iovialis 64","citation":"Simon Marius, Mundus Iovialis 64","ref":"64","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/64","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/64.md","author":{"name":"Simon Marius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius"},"work":{"title":"Mundus Iovialis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"DAGANDO. YN Calendarijs meis annuis, singulis mensibus annotatur dies introitus Solis in certum signum Zodaici. Si itaque ab illo die exclusive usque ad propositum diem inclusive numeraveris, pro quolibet die accipiendo gradum unum, habebis signum & gradum Solis. II. PRO LOCO JOVIS. NTE omnia notum sit tibi signum lovis, quod facile Acolligere poteris itidem ex meis Calendarijs, quando Iupiter Lunae jungitur: tunc enim Iupiter & Luna in eodem versantur signo: Ut autem gradum lovis utcunque habeas, sic procede: Ad datum diem vel ei proximum (spacio enim duorum vel trium dierum parum variatur locus lovis) vide an Luna aliquem aspectum faciat ad lovem: Si horae aspectus sunt pomeridianae, id est, quando numerus horarum ad dextram characteris lovis extat, tunc pro singulis duabus horis accipies gradum unum: hos gradus adde gradibus Lunae, quales signati sunt ad singulos dies sub titulo (Mondslauff) retento tamen semper signo lovis. Si vero numerus horarum ad sinistram characteris lovis reperitur, tunc illas horas subtrahe de duodecim, & remanent horae à meridie retrò numerandae: pro quibuslibet duabus horis itidem accipiendus est unus gradus, haecque summa ab ijs gradibus subtrahenda est, qui diei dato in meridie assignati sunt, & habetur gradus signi, quod Iupiter occupat. Subtracto tandem signo & gradu lovis, à signo & gradu Solis, patefit distantia lovis & Solis. EXEMPLVM PRIMVM. ATUR dies primus Aprilis: Mense praecedente MarEtio, die decimo assignatur ingressus Solis in Arietem.","prev":{"citation":"Mundus Iovialis 63","label":"PRO LATITVDINE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/63"},"next":{"citation":"Mundus Iovialis 65","label":"DAGANDO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/65"},"credit":{"text":"Simon Marius, Mundus Iovialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}