{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Lamentum paenitentiae 136-180","citation":"Sisbertus Toletanus, Lamentum paenitentiae 136-180","ref":"136","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sisbertus-toletanus/lamentum-paenitentiae/136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sisbertus-toletanus/lamentum-paenitentiae/136","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sisbertus-toletanus/lamentum-paenitentiae/136.md","author":{"name":"Sisbertus Toletanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sisbertus-toletanus"},"work":{"title":"Lamentum paenitentiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sisbertus-toletanus/lamentum-paenitentiae","urn":null},"verse":true,"words":291,"text":"Aspera sunt, quae peregi, acerba et grauia,\nPropter quae si persequi me iustius decreueris,\nMorti debitor et poenae noui quod repperiar.\nAd iniquitatem meam si conuertas oculos,\nFacto poenaque condignum neminem repperies,\nCum quo me cremandum putes, conburendum censeas.\nAd escelerum mensuram criminumque copiam\nIpsae poenae tartarorum uix, credo, sufficient,\nDum nec talia nec tanta quis iniquus fecerit.\nAnxius ob hoc suspiro, quod impie gesserim,\nPessimorum peccatorum saucius sum uulnere;\nDifficile tantis malis esse saluus arbitror.\nArctor undique pressuris, conprimor angustiis,\nFluctuat mens in merore, cor natat in lacrimis;\nNec ulla timore multo requies est animo.\nArue polique marisque non tutabor sinibus,\nQuin et haec ignis ardore resoluta defluent.\nVbi me miser abscondam? quo ante te fugiam?\nAb inmensitate tua mundi girum clauditur,\nCaelum terramque tu reples, et sine te nihil est.\nQui placatum te non habet, iratum quo fugiet?\nAgitur mens aegra passim diuersa considerans\nNec elucet euadendi uspiam effugium,\nSed abs te, domine, fuga et ad te reuersio.\nArma sumens poenitentis, saccum et cilicium,\nPulso pietatis aures, uiscera clementiae,\nVerba fletus et doloris ingerens cum lacrimis.\nAudi preces, et placare, mens quas aegra parturit,\nConsideransque dolores inpende malagmata,\nQuia tua sum factura tuaque plasmatio.\nAdhibe, precor, medelam pessimis uulneribus,\nProfluentia praestringens uitiorum ulcera,\nCorrupta redintegrando sanitate perpeti.\nAufer me de luto fecis peccatorum omnium;\nEmundare non contempnas, antequam discutias,\nEt non ero tunc inmundus, si me nunc piaueris.\nAccipis et peccatores, sed quos nunc iustificas;\nRespicis multos ut Petrum, si deflentes poenitent,\nSicque lapsos ab inferna reuehis ad aethere.\nApud te redemptio est et misericordia,\nQua nisi propitiatus parcere decreueris,\nVae mihi, quod malos omnes praecedam ad uictimam.\nAc per hoc opto misellus, nec fuissem genitus,\nQuia et lux ipsa praesens iam mihi tenebrae sunt,\nAeternae dampnationis pauendo pernitiem.","prev":{"citation":"Lamentum paenitentiae 91-135","label":"Lines 91-135","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sisbertus-toletanus/lamentum-paenitentiae/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sisbertus-toletanus/lamentum-paenitentiae/91"},"next":{"citation":"Lamentum paenitentiae 181-228","label":"Lines 181-228","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sisbertus-toletanus/lamentum-paenitentiae/181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sisbertus-toletanus/lamentum-paenitentiae/181"},"credit":{"text":"Sisbertus Toletanus, Lamentum paenitentiae. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/SISB_TOL%7Clame%7C001","quality":"proofread"}}