{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 10","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/10.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"CANVMIMI Regni in irrito eventu solvitur. Camera Varsaviae consiciebatur ex Camera quae conventus Regni solvebatur mulis eventis. go habuit: hic vero à fronte habet, sive eundem sequitur. Dantur jam hic super eo non paucae speculatorum considerationes. Dominus Deus omnia be nigne vertat! Parisiis die 9. Jan. 1665 Isae sunt volitare & inter se pugnaVre supra montes Galliae Narbo nensis phantasmata sine capitibus, & to ta ignea. Duo dracones ignei etiam apparuerunt supra Ligerim prope Salmurium. Marsiliae pariter visa est navis tota ignea, supra quam machinâ bellicâ explosa illa se separavit (divisit) in duas partes, & fuit portata in diversas oras. Quidam autem seribunt ex Normandia, se observasse novum Cometam, differentem à praecedenti per suum situm. Varsaviae O. Januarij 1665. Eptimus hujus mensis dies erat terSminus exspirationis Conventus Re gni, & post multas controversias tandem Nunciorum Terrestrium sententiae eo iverunt, ut cum nonnulli è medio eorum protestando inde abiissent, Regni Conventus suum progressum habere ne queat: Cui proinde Nunciorum Terrestrium Marschallus variis consiliis occurrere & obsistere conabatur. Post quam vero ejus conatus irritus esset, & Nuncii Terrarum in eorum sententia constanter manerent, permisit tandem Regia Majestas, licet invita, ut vale sibi dicerent, quod etiam factum est: & ita ille Regni Conventus per illam longe praedictam rupturam tandem irrito eventu solutus est. Ubi praecipuè hoc notandum erat, quod hac ipsa die vesperi, cum haec ita agerentur, se de novo Cometa, qui per fenestram ex Senatorum Camera aliquot horis continuis videbatur, conspiciendum dederit, & quemadmodum prior, qui dic 14. Decembr. primum supra hunc horizontem se videndum praebuerat, suos radios versus Meridiem jaculabatur, ita hujus cauda erat versus Septentrionem directa. Ab omnipotentia Altissimi exspectandum est, quid haec caeli signa post se tractura sint. Bremae 3. Februarii 1665. COmetas non sine causa e caeli theatro hominibus jussu, Supremi rerum Praesidis, conspiciendos exhiberi, vix quisquam est qui dubitet. Colores nubium matutinos, vespertinos suos habere significatus, proprio approbat suffragio Christus, os veritatis. Quidni ergo extraordinariae tremendaeque faces terricolis novi quid praesignificarent, portenderent? Quin si omnem historiam evolvamus, incendia Cometarum nunquam absque ingenti terrore illuxisse perspectum atque exploratum erit.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 7","label":"NARRATIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/7"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 11","label":"CANVMIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/11"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}