{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 10.5-2-7","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 10.5-2-7","ref":"10.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/10.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/10.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/10.5-2.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"Omnis enim necessitas Cometis tributa, jus libertatis humanae involans, imò omnis efficum tia eorum, his scilicet in ordinem rerum naturalium redactis hâc viâ aufertum quod mihi hîc sufficit. Cometa Hierosolymitanus multis miraculum potius extraordinarium phoenomenon quàm Cometa est. Signa illa de quibus Christaagit, ad eclipses potissimum referuntur. Qualiacunque verò erunt, professi bona bonis, mala malis praenunciabunt. Ideò Redemtor suos tunc capita crecturos, appropinquante redemtione, sive ab omnibus aerumnis liberatiam ibidem praedixit. Bonis bona, malis mala Cometas praenunciare dum di potissimum eos qui tales revera sunt, respicio. Judicium hominum non tarei, multominus Dei veritatem. Denique non exiguo, fateor, labore & suffiopus meum edo. Utrumque tamen non inanem fore spero. Satisfaciam enim hac ratione mihi aliisque. Mihi, dum exsequar quod publico egregio varios usus allaturum arbitror. Aliis, qui haec emolumenta percipient, quidam etiam percipiunt & praecipiunt. Tum iis qui me ad tale opus conscribendum incitarunt. Denique qui vel mirari satis non potuerunt, neminem adhuc inventum fuisse qui historiam res laetas Cometarum apparitionem secutas continentem conscripserit, vel has sibi exponi ad veritatis ostensionem postularunt. Illud in Grynaeo, hoc in Berekringero vestrate legi. Atque haec erant, quibus ad Tuas respondere volui. Plures rationes contra Cometarum efficientiam eamque tristem solam, vide in illis excerptis Bosii de Signif. Comet. quae ex variis praeclaris Auctoribus collegit. Liber enim ille publicè ubique prostat. Ego tamen Gassendi Commentarium de Cometis nuper legendo, quae in fine ad nostrum argumentum spectantia inveni, cum brevibus ad ea notis, quae, puto, adversariis ejus, saltim quodammodo satisfacient, subjicio, sed Vendelini simile idque solidum hâc de re judicium praepono. Interim mihi gratulor Te sententiae meae de Cometarum significatione Ethica nil amplius opponere velle.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 10.1-2-4","label":"10.1 to 10.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/10.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/10.1-2"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 11-3","label":"FRANCISCUS CUPERUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/11-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/11-3"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}