{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 11","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 11","ref":"11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/11.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":375,"text":"Quanquam vero sunt, quibus arrideat illud Aristotelis: Novus quivis Cometes mortalibus ipsis aut prosperrimum fortunae successum, aut summum aliquod detrimentum portendit. Plerique tamen Sapientum, experientia fulti, non nisi in prodigiis ingentium malorum, & jam instantium calamitatum, has crinitas barbatasve stellas habuerunt. Claudianus, eloquentiae Romanae fulgor ait, Et nunquam in caelo spectatum impunè Cometam. Ipse Tullius author, si quisquam, gravis; Abultima, inquit, antiquitatis memoria notatum est, Cometas semper calamitatum praenuncios esse. Et earum quidem non vulgarium aut levium, sed maximarum, sed horribilissimarum, quarum irâ in Israëlem aestuans Deus optionem dat Davidi, famis videlicet, belli & pestis, juxta illud vulgare: Funera, bella famemque ferunt ventosime Cometae. Quae cum ita sint, pertinaciae, imo barbariei cuidam adscribendum aestimamus, Cometam, qui nobis atque universae inhabitatoribus terrae, hisce sex integris ab initio Decembris anni nuper elapsi septimanis fulsit, velut instantium malorum monitorem temerè aspernari ac praefractè contemnere velle. Etsi vero mortalium nemo certò definire queat, quid praecisè mali ille praedixerit, nec vanis Astrologorum judiciis facilè sit adstipulandum: Si quid tamen conjectare licet, non videntur multum à scopo aberrare, qui è signis sive picturis caelestibus, quas percurrit, bellum navale idque vehemens atque diuturnum praedicere audent. Ante quadriennium nova stella in gutture aquilae caelestis visa, tristi eventum docuit Romanae guttur aquilae Turcicis, Tartaricisque armis impetendum fuisse. Haecce verò nostra hydram primam aquaticam occupavit, inde per Orionem, virum pugnacem, perque Eridanum Fluvium, ad ipsas balaenae fauces, denique ad cornupetas Taurum atque Arietem permeavit. Quanquam in isthoc praesagio non multum artificii locamus, ubi mutuis armis sese jam invasêre Angli & Belgae, gens utraque animosa, suisque adeò intonuere tormentis, ut Atlanticus paveat Oceanus, Collaque turbatis Neptunus subtrahat indis. Neque tamen nos extra teli jactum constitutos putabimus: quam enim facile est rerum Domino, panis (quo sustentamur) baculo, ut ipse apud Ezechielem loquitur, fracto, aut peste nondum sopita, sed sub brumali nive quasi delitescente, nos castigare? Caetera relinquenda Deo sunt, nobisque id unice agendum, ut iratum Numen precibus placemus, missis hominum delicatorum curiosulis indagationibus, quos hic metus tenet anxios, ne si novum hoc Astrum luem quandam interminetur, ipsis brevi moriendum sit, quam si multi moriantur. quasi vero à morte tutiores sint si pauci, De Paris le 20. Fevr. 1665. Parisiis alie 20. Febr. 1665. Es advis de Madrit disent, que la Iterae Madritio referunt, quod Comete, qui y apari, presage des","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 10","label":"CANVMIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/10"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 11-2","label":"CANVMIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/11-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/11-2"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}