{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 12.5-2-7","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 12.5-2-7","ref":"12.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/12.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/12.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/12.5-2.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Et secuta eum sunt uno die tria memorabilia, quae Philippo obtigerunt laeta, nuncii scilicet de victis Illyriis ac Potidea capta: de nato filio Alexandro, & victiria in certamine Olympiaco, ita ut tantam felicitatem levi aliquo incommodo diffigui optaret. Eodem verò die templum Ephesinum, inter 7. miracula tunc habium, conflagravit, incensum ab Herostrato turpi facinore (ô insaniam!) clarescere cupido. Paulò post Philippo contra vicinos, Dioni contra Dionysium & ingratos ciner m prosperè cedunt: aliaque laeta succedunt, quibus ampliùs immorari nolo Petrus in A. M. 3628. U. C. 398. ante Christin ortum Alexandri (cui praeluxit Cometes) Natum 356. Olymp. 106. refert. XV. Anno Mundi 3628. ante Christum Natum 341. Anno 4. Olymp. 100. Pra thenis Lycomacho (aliis est Nicomachus) Cometa juxta circulum Aequinoctialem visus est. Hunc secutus est ventus horribilis propè Corinthum. Et paulò post Athenienses Demosthenis suasis cum Philippo Macedone congressi ad Chaeroneam caesi sunt, amissis anbus millibus civium, destitque cum hac clade Graecorum potentia & libertas. Eckstomius ex Peucero. Ricciolus ad eundem Christi annum Cometam hunc annotat. Uadriennio circiter distat hîc Eckstormius à Bucholzero in putandis annorum rationibus: ita & à Funccio, quod Olympiades & natalem Christi attinet. Utrobiquè ratione Nicomachi propior est Calvisio & Helvico, sed tùm pugna ad Chaeroneam quadriennio circiter posterior esset Cometâ, utpote quae à Calvisio & Helvico in A. ante Christum Natum 336. Olymp. 110. ann. 2. quo Charondas Athenis praetor fuit (ut & Petavius asserit, & in annis Christi ferè consentit) refertur. Huic Cometae pugnae istius, quae toti Graeciae perniciosa fuit, incommoda Eckstormius adscribit. Quomodocunque ei cum illis Chronologis convenit, videbit ante Cometam Sidonem deletam, bellum Olynthiacum & Phocense illud in exitu: tùm illud Timoleontis in Sicilia: & Romanorum contra Volscos, Aruncos, Samnitum contra Campanos: pro his, utpote dedititiis contra illos, licet foederatos, bella: aliaque quae praetereo. At post Cometam videre est non tantùm Philippi victoriam laetam, & augustum imperium, sed & moderationem animi insignem, pace & societate cum Atheniensibus renovatâ, Plateensibus post 90. annorum exilium toleratum in patriam restitutis, & totius Graeciae benevolentiâ feliciter comparatâ, ut Dux Graeci nominis contrà Persas eligeretur.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 12.1-2-4","label":"12.1 to 12.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/12.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/12.1-2"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 13","label":"SECTIO PRIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/13"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}