{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 14","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/14.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":451,"text":"Samnitum unâ die neci, 3870. in vincula Romanorum dedit; tum quae 40. millia Gallorum, plus verò Romanorum ad Cannas, (ut Ficinum amnem & Thrasimaenum lacum, tot millium Romanorum cruore tinctum, festinato transeam silentio) hausit. Non terrae motus, & urbium ac civitatum ruinas. Quibus enarrandis unus non sufficeret dies. Sed ad nostrum phoenomenon redeamus. Si paulò superiorum annorum consulamus memoriam, videbimus quidem Fabii moram Annibalis ferociâ fortiorem, & egregia facinora Marcelli, Livini, Martii, P. & Cn. Scipionum aliorumque. Sed & victos Minutios confidentes, Sempronios Grachos & Postumios Albinos incautos ex insidiis oppressos, Centenios belli rudes & Fulvios disciplinae militas negligentes caesos, ipsosque Scipiones victoriarum magnitudine fessos, & ad ultimum hostili potentiae impares. Videbimus Scipionem, illum Africanum in Hispaniam cum imperio missum, Carthagine novâ potitum, Mangonem Annibalis fratremistum & vinctum Romam missum, Asdrubalem quoque domitum, & alias res prospere a Romanis gestas. Sed & M. Claudii, Marcelli, quintum consulis, Viri illius Forussimi, & Collegae ejus Quintii Crispini interitum, Locrorum obsidionem ab Annibalesolutam, Sempronium Tuditanum Cos. temeritatis poenas dantem. Haec & alia nonnulla phoenomenon illud praecesserunt adversa. Secuta sunt autem adeò multa propera, ut ferè tunc Romani non annos singulos, sed menses victoriis, triumphis & legibus pacis describerent. Victi à Scipione Poeni. Hanno occisus. Victus in Brutus Annibal ab illo Sempronio, melioribus auspiciis pugnante, Syphacis & Asdrubalis castra a Scipione dereta. Syphax Rex paulò ante Scipionem arroganter excipiens, tunc vertente rerum rotâ, catenatus & ad genua ei provolutus, Romam ab illo missus Annibal moestus in Africam redire coactus. Mango in Insubribus victus & occisus Annibal iterum à Scipione victus, fugâ salutem quaerit. Bello Punico 2. finis cum laude impositus. Carthaginienses ad pacem petendam coacti leges victoris subeunt. XIX. Anno Mundi 3769. ante Christum Natum 200. apparuit Cometa insignanam Eckstorm. ex Herlicio. ROn annotat Alstedius & Ricciolus hunc Cometam, sed nec Eckstomius ullum ejus effectum vel potius eventum. Ego dabo pauca quae ad rem specie metam hunc praecesserunt omnes illae Paenorum in Italia & Africa clades & strages sed Romanorum victoriae & tropaea. Excepit eundem, credo, ille de Poenis, Annibale & Syphace triumphus omnium nobilissimus & splendidissimus Scipionis, Ejus, qui domita nomen ab Africa Lucratus rediit. In eundem certè annum à Bucholzero (quem sequi Eckstormius solet) conficitur, at in sequentem à Calvisio, qui anno ante Christum Natum 200. memoriae prodit Cathaginienses duobus praeliis fractos, 35. millibus hominum amissis; & in patri, quidem 20. millibus à Romanis captis, pacem petiisse; Anno verò 199. ut Macedonum Legatos, superbiùs agentes, pacem non impetrasse, ita Carthaginensium modestus se gerentes eandem, cum omni tamen interdictione belli in Africa, deditione dissis, elephantorum, profugorum, captivorum, & mulctâ decem millium talentorum, obtinuisse. Masinissam praeterea Regem Numidiae parte regni paterni donatum esse demum Scipionem omnium clarissimo triumpho urbem invectum, & primum nomine à se victae gentis nobilitatum & Africanum appellatum esse, ac 100. millia pondo argenti in aerarium intulisse refert. Praeluxit Vir Magnus tot praeclaris facinoribus non uni Collegarum & popularium suorum.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 13-2","label":"13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/13-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/13-2"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 15.1-4","label":"15.1 to 15.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/15.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/15.1"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}