{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 141","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 141","ref":"141","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/141","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/141.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Vel quasi memoriâ exciderit illud ejusdem Philosophi: Nihil magis praestandum est, quam ut memoria nobis meritorum haereat, quae subinde refricanda est: quia nec referre potest gratiam, nisi qui meminit: & qui memiuit jam refert. I. 2. c. 24. ubi etiam docet loquendum pro magnitudine rei impensius, & paulò antè, gratias de acceptis beneficiis publicè agendas, nec opinionem Clientium timendam, ne graviorem ingratorum subeamus. Vel denique quasi locum in me inexplebilis avaritia vel ambitio & invidia, grati animi pestes, invenerint, ut sustineam vel suspicione ingrati animi laborare, qui potius cum illo Ebutio Liberali Senecae laborem affectu verentis & aestuantis (quod notat & improbat Stoica Philosophia) ne in ullo officio sim tardior. Sed me amplius in hoc patenti & laeto campo dilatare nolo. Res in orbe Christiano hinc illinc exasperari, & deteriores potius quàm meliores reddi maximoperè dolendum est. Quid ni ergo Deum supplices oremus, ut det meliora? Fortè & illud B. Polycarpi, primae. vae quidem integritati Apostolicae proximi, imo & ejusdem participi, sed initio secundi seculi (quo nemine amplius ex Apostolis superstite, haereses nudo vertice Ecclesiam Domini, persecutiones foris gravissimè concutiebant) cum tot adversis luctanti, usurpandum nunc veniet: In quae nos, ô Deus, reservasti tempora! Sed ut instruenda est vita illustribus, ita firmandus animus constantibus exemplis, monente Senecâ & Tacito. Benè Valeat Illustrissima D. Vestra, & favere pergat, ut Clarissimo Heinsio (qui ecce Eam ipse in suis ad me compellat literis) ita & mihi, qui sum riciu Illustrissimae D. Vestrae Omni studio, cultis & officio addictissimus,","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 140.5-6","label":"140.5 to 140.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/140.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/140.5"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 141-2","label":"STANISLAUS LUBIENIETZRI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/141-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/141-2"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}