{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 173-2","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 173-2","ref":"173-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/173-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/173-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/173-2.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"DE RAUTENSTEIN. Hamburgo Ratisbonam die 24. Octobris 1665. Pportunè monitum Illustrissimae D. Vestrae de contrahendo opere meo accepi, studiis rebus votisque meis commodum, ideoque pergratum. Proximè enim id apud me statueram, quod meae indicabunt. Idem consilii & Clarissimus mihiquè Amicissimus Heinsius dedit. Sed & res ipsa idem docet & exigit. Maximorum Pontificum, Magnorum Imperatorum, Regum & Principum funera, urbium, imò integrarum, earumque florentissimarum provinciarum, non tantùm hujus vel illius fundatissimae familiae, ruinas & orbis à sedibus imis commo tionem saepius, etiam cum nullum Cometam, vidimus. Plena sunt talibus exemplis Annalium scrinia, ex quibus non pauca in Historia mea Cometica proferam, si Deus velit. Scio & Augustos Ferdinandos, & 4. eorum conjuges, 5. fratres, 7. sorores (nisi me publicae rationes fallunt) & tot utriusque sexus liberos sine portentis Cometarum ultimum diem obiisse. Pariter in domo Hispanica excessum Philippi II. & III. proximi non praecesserunt Cometae. Horum itidem uxores, fratres, sorores, liberique non exiguo numero sine ullis praeeuntibus Cometis fatalem metam attigerunt. Quorum funeribus deducendis nunc non immoror: praesertim cum in Historia Cometarum talia percurrendi dabitur occasio. Quid itaque miremur illa illustria in Hispania & Bavaria funera, quibus efferendis, ferales, ut sic dicam, Cometarum faces praeluxerunt? Vel cur negligamus nupera funera in Hispania & Bavaria sine illis data? Defuncti dico Regis uxorem è Gallia orundam, tres fratres, & ternos vel fortè plures liberos, praecipuè Principem illum Regium, qui jam ex ephebis excesserat, firmam domûs Regiae columnam Anno 1646. fractam & subtractam. Tum defunctae Bavarae maritum, istiusque fratrem Electorem Coloniensem Anno 1651. & 1650. è vivis sublatos. Nam Potentiores ex impotentia animi apprimunt infirmiores. Anversis re bius fortitudineri animi nopone. ADIVINAE voluntas ubique spectandia & sectandam. Mortes Penrificum, Principum, bella & alia mala in oris sine Cometis fiunt. Cometis non agatur, rerum in orbe memorabilium ordo. Tristia laetis & haec illis sapienter & horto mastro Deus miscet. Aequalitus sapienti tuennis est. Patentia non est justitiae meistra. Justitia non est ex viribitu aestimanda Divina vo luntas semper spectarida & sectanda. Fartum in carrige arte. Aequalitate pax honesta","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 173","label":"STANISLAUS LUBIENIETERI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/173"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 174","label":"DE RAUTENSTEIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/174"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}