{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 176-2","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 176-2","ref":"176-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/176-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/176-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/176-2.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":366,"text":"STANISLAUS LUBIENIETZKI. Ratis bonâ Hamburgum elie 22. Octobris 1665. TUdicium Generositatis Vestrae de rebus Polonicis convenit cum illis, quae aliunde accepi. Tam mira sunt & varia quae ibi geruntur, ut, quid judicari tandem debeam, ipse anceps haeream. Deo haec committenda sunt, qui tam dem statuet, quod optimum, ut in omnibus solet: bonis in melius bonum; malis in correctionem, aut poenam aeternam. Amicum Generositatis Vestrae Manheimensem Dn. Vissovarium ex unica epistola, tanquam ex ungue leonem, aut ex pollice gigantem cognoscere mihi videor, virum scilicet consummatae eruditionis & magnae experientiae. Pacem inter Christianos promoturi hi & illi feruntur. Gliscere tamen passim sub cinere doloso ignes, & magnas instare mutationes vero simile est. Et quis credat, pacem ore ferentibus, qui factis ipsis & animo bellum praeferunt. Sed haec Deo curae erunt. P. Curtius nuper etiam ultra morem curtim scripsit. Haec scilicet. Piget loqui ereptâ ad silentes Serenissima. Video quae dehinc facies rerum. Remitto Hamburgica, & erit deinceps respondendi occasio. Nam quae me hactenus hebdomadatim diripuerant, à negotiatione Domini N jam frigent. Quid Polonica? Sed ego silentum obliviscar, nisi & ipse abrumpam. Ad quae paucis hisce respondi: Si silere velimus ereptis Proceribus, planè Pythagorici evademus. Nam & nuper Hispaniae Rex obiit: plures fortè mutationes effecturus, quàm Serenissima illa, licet non dubitem multa Monachii quoque immutatum iri. Hamburgensis amicus avidissimè responsum Vestrum exspectat, cujus maturationem, si fieri possit, etiam eius causâ rogo. Quibus subjeci, quae nuper ad eum spectantia à Generositate Vestra accepi. A qua plura exspecto, & maneo constanter G. D. Vestrae. Paratissimus Servitor DE RAUTENSTEIN. Hamburgo Ratis bonam die 31. Octobris 1665. Erendum est, ne nunc demùm miram, vel potius diram faciem res Polonicae induant, postquam secundùm quoque tentata tot Primorum de pace concilianda opera, secundior Ravae quàm Calissii non fuit. Scribitur enim non tantùm irrito eventu & infectis rebus, sed & animis partium exacerbatis utrinquè discessum esse. Quid aliud exspectandum, quàm ut cives cum civibus infestis signis acrius concurrant? quo nil luctuosius dari potest. At verò & No bilitas comparet armata in castris. Utinam pacem Reipublicae procuret! Sed ecce Vir quidam Illustris, patriae alioquin amantissimus scribit: hoc auxilium esse post bellum: Rempublicam inextricabilibus implicitam difficultatibus, ut si una & al tera fuerit expedita, plures restent: nec eam ullâ vi & industria humanâ servari in tegram posse. Haec quidem ille secretiorum quoque peritus.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 176","label":"DE RAUTENSTEIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/176"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 177","label":"STANISLAUS LUBIENIETZKI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/177"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}