{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 185","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 185","ref":"185","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/185","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/185.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":441,"text":"Quanquam fateor plerosque Amicos meos, etiam qui se diligentiâ in scribendo vinci non sinunt, magis quatuordecim adhinc diebus ita silentio indulsisse, quasi hyberna cum militibus (quae tamen multi etiamnum negligunt & castrensem ignem domestico praefe runt) perant, quieti indulturi. At enim frequenter accidit, ut diligentium quoque officia, illis invitis, insuperabilia impedimenta intervertant. proinde silentium eorum, nisi sit obstinatum, excusandum, & in bonam partem accipiendum est. Spinae illius Scriptum libenter & ipse viderem. Scimus enim & inter spinas nasci rosas. Spinas tamen potius quàm amoenos & laetos flores colligere, importunè curiolorum & disceptationes aculeatas amantium est Ille tamen Spina, quod serio dico, rosas non lapides loquitur, dum omnibus Sectis eversionem anno imminente denunciat. Utinam his corruentibus Veritas & Pietas primaeva resurgat! Sedulò inquiram in hunc librum, &, mihi eum videre contigerit, judicium meum de eo Illustrissimae Dominationi Vestrae dicam. Quae quod illud tanti faciat, solita facit benevolentia, quam cum fructu testamur, cum laudata virtus, ut ille ait, crescit. Judicii quidem sinceritatem nunquam Illustrissima Dominatio Vestra in me desiderabit. Ita omnino est, Respublicas Christianas variis difficultatibus & periculis inexplicabilibus involutas esse. Ergo quod nonnemo de Logica, manu Philosophiae, dixit: Filo Ariadnaeo nisi te Dialectica ducat, E Labyrintheis non potes ire plagis. id ego hic de Aequitate, quam deperit genius meus publicis usibus indulgens, dixero. Tantò magis cum de rebus Polonicis, exigente id officii à me Illustrissima Dominatione Vestra judicandum mihi est. Ecce enim jam pax illa induciae vocatur, imò in dubium vocatur. Sed plura de his adjuncta dicent. Hyemales nives non extinguunt, sed tegunt Martios furores, illis diffugientibus, cum primâ hirundine resurrecturos. Quid enim aliud volunt armorum praesidia, quae hic & illic conciliantur? Sed absit omen sinistrum! Deus illud prohibeat, & pacis studia efficaciter, commendatâ aequitate, omnibus indat, praesertim qui ad clavum Rerumpublicarum sedent. Nodus alioqui Gordius gladio Alexandri dividendus erit, nisi illa stricta & complexa iniquitatis vincula solvantur. Inveniet Deus fortes Alexandros, quorum, utpote ad praestanda severa ministeria promtorum, operâ, & gladio justitiae in manus tradito, ad exsequenda sua destinata & pro meritis vindicanda scelera utetur. Haec & alia ejusdem generis operi meo inserenda, solida & salutaria (quod solide scio) si boni & aequi consulere voluerint qui res dirigunt, praeclarè quidem de Republica merebor, & maximum operae pretium faciam. In opere meo promovendo diligenter pergunt Amici. Cujus mora non exiguae moli, & temporum turbulentorum conditioni erit condonanda: simul autem gratâ varietate & solida utilitate pensanda. Nullam enim artem ex lege veteri admitto, nisi quae sit Reipublicae utilis, & memor vivo dicti & moniti Domitii Pisonis: * Non libros sed thesauros esse scriptoribus componendos. Clarissimo Heinsio heri no mine Illustrissimae Dominationis Vestrae salutem misi: Bullialdo ante quatriduum. Imò verò hoc jure à Vobis dato, velut in medio positus, in vos utor, nec me unquam onus istud gravabit. Benè vale Illustrissimae D. Vestrae. Omni studio, cultu & officio","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 184-3","label":"DE RAUTENSTEIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/184-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/184-3"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 185-2","label":"STANISLAUS LUBIENIETZKI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/185-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/185-2"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}