{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 188.1-4","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 188.1-4","ref":"188.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/188.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/188.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/188.1.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"batha universali jam olim destimarus. Mundus finem sui re attendit. ante partum: sic & mundo repentini incident animi angores ac terrores, ex signis imminentis adventûs Christi, quibus cruciabuntur etiam ante interitum. Et sicut gravida, nisi fortè interim moriatur, non effugit partum, sic nec mundus effugiet interitum. Hoc tantum interest, quod gravida futuri partus ignara non sit, & sui tempora computet, mundus autem se tantâ mole gravidum esse non credat, non intelligat. Puto me, monente Cicerone, tempus idoneum & locum opportunum ad hanc rem dicendam elegisse. Nam & epistola Illustrissimae Dominationis Vestrae, & tempus adventui Christi solemniter commemorando destinatum, me addescribenda ista invitavit incitabitque. Quae verò justius & salutarius commendari & inculcari istis possunt debentque occasione Cometae, quo nonnulli extremum Christi adventum designari & denunciari affirmant. In qua sententia est Hieronymus Magius lib. de mundi exustione & die judicii, & Keckerm. Syst Phys. l. 6. c. de Cometis, & alii. Hi nullam habent Scripturae Sacrae (quae Cometarum non meminit, licet alia signa adventum Christi praecessura recenseat, nisi quòd ignem mundo minetur) sed tamen Lactantii auctoritatem. Is enim l. 7. c. 16. adventum Christi Judicis praecessura signa & prodigia in caelo & in terra enumerans, crines quoque Cometarum memorat. At verò Cometae à tot seculis in caelo luxerunt. Multi sunt, qui eorum apparitionem à diluvio arcess sunt; qua de re in historia Cometarum, Deo volente, agam. Itaque contenti simus signis & prodigiis in Scriptura Canonica recensitis, quae adventus Christi mox sequetur. Verùm extrema, vel his vicina tempora esse, in quibus veri samur, certius omni Cometâ monet extrema iniquitas & malitia. Hanc idem ille Lactantius paulò ante verbis memorabilibus graviter describit Propinquante igitur hujus seculi termino, humanarum rerum statum commutari necesse est, & in deterius nequitiâ invalescente prolabi, ut etiam nostra haec tempora, quibus iniquitas & malitia usque ad summum gradum crevit, in illius tamen insanabilis mali comparatione felicia & propè aurea possint judicari.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 187-2","label":"DE RAUTENSTEIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/187-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/187-2"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 188.5-9","label":"188.5 to 188.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/188.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/188.5"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}