{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 2","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 2","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/2.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"Sic Pharaoni & Aegyptiis laeta fuit à plagis per Mosen à Deo imnissis liberatio, non verò bona, cum ad eorum indurationem fuerit concessa admomentum, mox graviori plaga affligendis, quin & perituris. Sic neque sempe bona sunt victoriae, triumphi, regionum & urbium expugnationes, annona & rerum omnium affluentia & similia, quia non tantum saepè hominibus, praeter & per ea superbientibus, in certam animarum perniciem vertuntur, sed & cuplerumque per caedes, rapinas, vim injustissimam, plurimaque, quae bellumpost se trahit scelera, parta sint, à Deo minimè concessa esse, saltem non authonis, credibile est. Sed crediderim talia non rarò à diabolo (Deo permittens, qui hujus seculi Deus appellatur, ad hominum perniciem concedi. Deum talia prospera, tàm vana, tàm fluxa & parùm beantia, quin & saepissimenum, facibus in caelo ardentibus velle significare, mihi nullo modo sit versime. Mala verò, quae ab irato Numine malis, etsi non omnibus eodem tempor, infliguntur, & quibus plerumque plurimos impiorum in gravissimas calamit. tes, quin & mortem temporariam & aeternam praecipitat, per Cometas pon tendi, nemini mirum videri debet. Quod autem quae huic tristia accidunt, alteri sint laeta, id non potest esse argumentum, quòd Cometae tàm bona quàm mala portenderint: quia necessa riò ruina unius gentis, alterius, cui armis victricibus est subjecta, gaudis quin & opum ac gloriae carnalis causa existat. Sic quòd eodem tempore huc populo vel genti laeta, alteri verò tristia superveniant, litem non dirimit. Cum saepè accidere possit, ut Cometae non cunctis, sed certis solùm hominibus mih portendant. Haec velim ut G. D. V. perpendat, & me, si possit, ab istis quae me in sententiam Tuam descendere hactenus prohibuerunt, scrupulis libem Nobilitatis Tuae studiosissimus","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 469.5-6","label":"469.5 to 469.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/469.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/469.5"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 2-2","label":"FRANCISCUS CUPERUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/2-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/2-2"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}