{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 200-2","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 200-2","ref":"200-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/200-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/200-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/200-2.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":387,"text":"sancita & custodita quondam fuit, ruinam. Revera enim hoc metuendum est postquam se externi licentia ferri fessis discordantis populi rebus, victoribus & victis gravis, immiscuerit. Esto hoc meum quoque bono viro convenientis in patriam pietatis monumentum ex ratione ut officii ita & voti Illustrissimae Dominationis Vestrae & strenae repetitum. Epigramma illud Illustrissimae Domis nationis Vestrae esset mihi pergratum. Quamvis verò nesciat Eadem Auctorem illius comparationis mundi cum gravida, (nam non parum saepè refert irritamenta invidiae, veritatem contemturae, ignorare) tamen ex ratione constantis studii in virtutem incumbentis, promissi fidem velim mihi praestet. Rem certè Illustrissima Dominatio Vestra fecerit non tantum mihi, sed & omnibus gratam bonis, imò & publico utilem. Posset autem alicubi, ad calcem scilicet operis, hoc epigramma addi, & esset, ut nuper indicavi, argumento Cometico bellè accommodatum. Nempe quod Cometae mundi interitum portendere à quibusdam credantur. Utinam verò Illustrissimae Dominationi Vestrae illud liberale & pingue otium quamprimum obtingat, quo studiis humanioribus totum se reddere queat! Fieret enim hoc non tantum cum Illustrissimae Dominationis Vestrae sed & omnium bonorum, ipsiusque publicae rei insigni commodo & solatio. De divina voluntate ubique spectanda & sectanda satis in superioribus diximus. Quanquam hoc nunquam satis dici vel disci potest. Quenadmodum & de implorandâ divinae opis gratiâ, libertati & industriae nostrae robur & constantiam invictam suppeditante. 2 Citra hanc enim vanus omnis noster foret conatus. Ideoque Deum supplex veneror & precor, largiatur eam omni bus hominibus propitius, propter pretiosissimum Filii sui unici sanguinem in cruce fusum: ut possint praestare omnia charitatis, temperantiae & pietatis officia, quae Deus in verbo suo praecepit, & apparitione Cometarum in memoriam revocat. Cui voto meritò addo pium & memorabile Clementis illius Romani monitum: Nihil illiberale & sordidum in charitate, nihil superbum. Charitas non agnoscit Schisma; charitas seditionem non movet: charitas omnia in conco dia facit: in charitate omnes Dei electi perfecti sunt facti: sine charitate nil Deo at ceptum est. In dilectione nos Dominus sibi assumpsit. * Propter dilectionem quam erg nos habuit, Dominus noster Jesus Christus voluntate divina sanguinem suum in nobis dedit, & carnem suam pro carne nostra, & animam pro animabus nostris. Sa lesii, & aliorum scripta, virtutes, Christiano homini convenientes, commendantia libenter semper legam, & in succum ac sanguinem convertam. Sed tempore magis commodo. Nunc enim non vacat mihi, tanto opere occupato. Adjungo Heinsiana jam jam allata, & fungor assiduus officio ab eo mihi imposito, salutandi Illustrissimam Dominationem Vestram nomine ejus. Benè valeat cum dilectissimis suis, & me constanter redamet, qui sum Illustrissimae D. Vestrae Omni studio, cultu, afficio","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 200","label":"DE RAUTENSTEIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/200"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 201","label":"STANISLAUS LUBIENIETZKI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/201"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}