{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 217.1-2-4","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 217.1-2-4","ref":"217.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/217.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/217.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/217.1-2.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"Atque huc etiam pertinent motus belli inter Regienses Parmenses, * tùm inter Mediolanenses & Papienses, denique inter Bononienses Imolenses. Hi tamen laetam Parmensibus & Bononiensibus victoriam, ab his verò etiam latam hostibus pacem attulerunt. Non tacenda hic & plena pax Germaniae anno 1556. reddita, redditâ Henrico Leoni Bojariâ, vitrico vero ejus Henrico Ducis Austriae primi dignitate ornato, sicut frater ejus Otto Episcopus Frising. in Chron. scribit. Vid. Ursperg. Chron. initio gest. Frider. I. CCXL. & CCXLI. Anno Christi 1165. Cometae duo hoc anno simul apparuerunt ante Solis exortum, quorum alter ad Austrum fuit, alter ad Aquilonem. Calvisius. Anno Christi 1165. instante Malcolmi Scotorum Regis fatali die, 14. diebus antequam Rex è vivis decederet, Cometa duobus longissimis radiis ardere visus est. Hist. Eccl. cent. 12. c. 13. ex Boëth. lib. 13. Anno Christi 1165. visus est Cometa in signo Librae. Henricus Leo Dux Saxoniae, Woldemarus Rex Daniae, & Albertus Marchio in Vandalos gravem expeditionem suscipiunt. Eckstormius ex Herlicio & Crantzio in Vandal. I. 5. c. 5. TT saltim praecipua, quae Cometam hunc antecesserunt, memorem, anno 1154. Stephanus Rex Angliae, & Anastasius 4. Pontifex Romanus obiit. Idem temporis (a) Italiam armis Imperatoris subigi coepisse vidit. Proximo Fridericus Dertonâ, captâ diademate Augusto, Romae insignitur, sed seditione civium appetitur: qui temeritatis poenas exitio luerunt. Eadem mox fortuna Spoletanorum fuit. Wilhelmus quoque Siculus, Rogerii illius filius, Pontificis ditiones ferro vastavit: Ita tunc, ut & paulò post, Italia armorum strepitu non leviter, cumprimis autem Apulia & Calabria, quassata fuit. Sed nec Germania belli tumultu, occupato in Italia Imperatore, caruit. Excitatus is erat (b) ab Hermanno Comite Palatino, qui postea publicâ auctoritate poenas dedit. Hollandiae quoque pacem saeva Frisiorum irruptio (c) turbavit. Anno pariter 1156. Siculos Emmanuel Graecorum Imperator armis adortus, parùm tamen prosperâ fortunâ usus est. Hoc quoque anno Conradus Marchio Misnensis è vita exiit. quem anno sequenti Alfonsus, qui Imperator Hispaniae dici voluit, hunc rursus anno vertente filius Sanctius secutus est. Inter haec bellum Vandalicum terras Brandenburg. Germanicum Poloniam, afflixit, ut taceam perpetua Christianorum in Palaestina contra barbaros bella & praelia. Anno quoque 1157. horrendi terrae motus varia Orientis loca concusserunt, ut in una Catanensium urbe 20. millia hominum periisse scribantur. Anno 1158.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 216.5-2-6","label":"216.5 to 216.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/216.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/216.5-2"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 217.5-2-7","label":"217.5 to 217.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/217.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/217.5-2"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}