{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 225.1-4","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 225.1-4","ref":"225.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/225.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/225.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/225.1.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"Dirimit autem litem de Constantia Aragonia, dum Fridericum Mariam Aragoniam in uxorem duxisse ex Trithemio (c) ait. Quod quidem probabile quodammodo videtur. Constantiam enim hanc ex pellice natam, & Guillermo Raymundo de Monteada nupsisse Tarapha (d) prodit. Et ideò fortè Constantiam (e) Castellanam Friderico despondet. Neque enim Petro illi Aragonio ullam prolem praeter Constantiam & Jacobum adscribit. Sed quid respondebimus reliquis auctoribus, qui Fridericum Aragoniam & Constantiam quidem duxisse affirmant: ita ut inter 6. Friderici uxores nulla Maria apud Cuspinianum & alios inveniatur. Itaque firmum maneat oportet patri Henrico Constantiam Siculam, filio Friderico Constantiam Aragoniam nupsisse. Illo Constantiae Siculae cum Henrico connubio, ut ad propositum & res Italicas redeam, regnum Siciliae regno Italiae junctum est, Tancredi Nothi, ut ad Cometam CLXXVIII. diximus, ambitione turbatum. Pacem quoque Cremonenses à Caesare inter illa Sponsaliorum Constantiae (f) solemnia obtinuerunt. Filiam Caesar Gulielmo Marchioni Montifferrati desponsavit. Toti inde Italiae novum & benignum Henrici regnum, Urbevetanis quoque datâ pace, & Mediolanensibus adversus Sabaudam defensis, laetitiam attulit. Sed (ut sunt humana prosperis adversisque mista) res in Oriente tàm à Christianis discordiâ (g) & perfidiâ fractis, quàm contrà Saladinum hostem, astutiâ & potentiâ antecessores suos superantem, connitentibus infeliciter gesta, & Jerusalem, postquam paulò infrà 90. annos in Christianorum potestate fuisset, Anno 1187. (h) amissa, ingentem, ut par erat, attulit dolorem. Tentarunt quidem mox aliqui Principes Urbis sanctae recuperationem, sed obstabat vetus malum discordia (1) & invidia. Non pauca tamen feliciter Philippus Galliae & Richardus Angliae, tùm Florentius & Wilhelmus Comites Hollandiae contra barbaros egerunt, cum primis verò Imperator Fridericus rem prosperè contrà Turcas Anno 1189. & proximo gessit. Atque hîc (sed Stederburgensi, Trithemio, Funccio & Buntingo 1189. (k)) Principi Gloriosissimo fuit fatalis, non paucis itidem Principibus illâ tempestate morte sublatis, quibusdam tamen laeta solemnia celebrantibus. Bela namque Rex Hungariae cum Margareta sorore Philippi Regis Galliae (l) circà annum 1186. Richardus Rex Angliae cum Adela (m) ejusdem Philippi Sorore, & hâc repudiatâ (n) cum Beringera filia Regis Navarrae Anno 1191. ipse autem Philippus Anno 1193. ut Meibomius (a), vel 1194.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 224.5-8","label":"224.5 to 224.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/224.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/224.5"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 225.5-8","label":"225.5 to 225.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/225.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/225.5"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}