{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 24.5-7","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 24.5-7","ref":"24.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/24.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/24.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/24.5.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"Nuper quidam ex Amicis pro veteri confidentia ita ad me scribit: (r) Nos hic fere nihil agimus. Ego quo res tendant, cum oculatioribus quibusque praevideo; adeoque constantibus exemplis muniendum esse omnibus boni publici amantibus animum prospicio. Scilicet & nos non impune videbimus Cometam. Ita judico: Animadverto enim non pauca mala in puplicum ex illo dissidio acri, ratione voti Magdeburgici enato, redundatura. Haec ille: quae ideo quoque Tibi communicare volui, quòd ad materiam Tibi de Cometis propositam faciant. Videbimus quid in illis Comitiis nunc post peractas ferias Paschales agetur? (s) A Cometis sibi metuunt. Sed prius ab aliis metuant sibi necesse est. Tua de Cometis sententia, quod scilicet & bona praesagiant, mihi non displicet. Ulterius tamen discutienda & examinanda est. Quid vero sibi vult (de quo jam ante rogare Te volui:) ille (a) Principis Palatini Adolphi Joannis ex Suecia discessus & in Germaniam profectio? Numquid aliud quam curam valetudinis suae, quam publica fert fama, in Germania intendit? Hujus morbos certe non sanabit, etiamsi ipsum Avunculum (u) Gustavum Adolphum, tot rebus praeclare gestis, ipsi hostili invidiae debitam laudem extorquentibus, cognomen Magni adeptum, superet. (x) Sed & res Vestrae Polonicae indicant multis & gravibus internis morbis Remp. laborare. Quorum originem magna sui parte, quod ad meam notitiam attinet, latentem, quod in lucem protrahere & studium juvandae patriae testari mihi volueris, gratias Tibi ago maximas. Vere dicere possum (7) Serenissimum quoque Electorem pro virili conari, ut florentissimam illam & ut vicinam ita & amicam ac sociam Remp. adjuvet ad pristinam quietem & felicitatem recuperandam.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 24.1-4","label":"24.1 to 24.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/24.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/24.1"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 25.1-4","label":"25.1 to 25.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/25.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/25.1"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}