{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 247","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 247","ref":"247","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/247","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/247.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":261,"text":"pluribus dicemus: Certum est, omne corpus indigere secundum capacitatem, seu trinam suam dimensionem, aliquo Spatio interno, sine quo nec esse, nec subsistere potest verbi gratiâ: Sit conclave quoddam, in quo nec homo nec alia res aliqua foret, nisi aër, (scimus enim in hac inferiori Telluris parte, omnia Spatia, aliis visibilibus corporibus non repleta, aëre repleri) sed si quis intraret in illud conclave aëre repletum, tunc aërem quoad suam personam aut substantiam expelleret, illudque Spatium, quod ibi antea aëre repletum erat, corpore suo occuparet. Si recederet, tunc aër iterum succederet in locum ejus, aut posset aliud aliud, exempli gratiâ Lapidea statua, subrogari, Spatium illud internum occupans, Spatio nihilominus manente firmo. Imò Aër ipse artificio posset ex toto conclavi extrahi, uti Experimenta demonstrabunt, manente nihilominus Spatio totius conclavis. Si itaque unum idemque Spatium, modô hôc, modò illô corpore potest repleri, semperque alterum in alterius rei Spatium succedere, Spatiumque totum intra conclave, evacuari ab omni corpore, aëreque; sequitur quòd magna sit differentia inter Spatium & inter corpus, quod Spatium modo implet, modo non implet: nullum que corpus Spatium constituere per se; Unde falsam esse Renati de Chartes cap: anteced: citatam opinionem: Spatium seu Extensionem sine substantia extensa esse non posse Etiamsi enim Spatium nec videri nec tangi possit, tamen oculis & mente simul percipitur. Exempli gratiâ: dum distantiam duarum turrium seu montium aspicimus, facilè cogitandum illam corpus illud aëreum interpositum, non facere, sed per se esse, ita ut sublato etiam omni aëre, Montes vel Turres hae sibi invicem non fierent contiguae. Insuper, quod Spatium modò possit esse vacuum, modo repletum, satis, ut diximus, nostra demonstrabunt experimenta.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 246","label":"Cap. 33. De Calo Empyreo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/246","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/246"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 247-2","label":"Cap. 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/247-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/247-2"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}