{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 25-2","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 25-2","ref":"25-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/25-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/25-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/25-2.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Quod verò bellum illud civile inter Caesarem socerum, qui superiorem, & Pompejum generum, qui parem ferre non poterat, gestum, attinet, luctuosum id, fateor, fuit, & Reipublicae Romanae noxium, ob tot millia civium caesa, ipsumque Ducem Pompejum, Orientis Victorem, imò Orbis domitorem, patriae toties Servatorem, cujus interfector Ptolemaeus illius Auletae, quem Pompejus exulem regno restituerat, filius crudelitatis & ingrati animi poenas paulò post dedit. Non caruit tamen & tunc Cometa laetis eventibus. Rerum enim summa ad Caesarem, Heroëm Imcomparabilem devenit. Qui creatus Dictator triplicem egit triumphum. Cleopatra à fratre, perfidiae maculam undis mox expiaturo, pulsa, à Caesare in regnum restituta. Antipater Herodis Magni Pater, Procurator Judaeae constitutus à Caesare, de urbe Hierosolymitana benè meretur, Hyrcano Sacerdotium confirmatur & Judaei suis legibus vivere jubentur: Carthago & Corinthus restaurantur. Pharnaces Ponti Rex intra quatuor horas victus, Symbolum illud, Veni, Vidi, Vici, Julio dedit. Is mox & bello Africano partium Pompejanarum sequacibus (quos inter & Cato Uticensis, qui sibi manus violentas attulit, fuit) oppressis confecto, victoriâ moderatè utitur, regnum Mauritaniae tributarium populo Romano reddit, & 4. triumphos Reipublicae salutares & laetos agit, quorum primus de Gallis & Germanis: secundus Alexandrinus ex Aegypto de Rege Ptolemaeo: tertius Ponticus de Pharnace: quartus de Juba Rege Africae, fuit. XXXVI. & XXXVII. Ante necem Julii Caesaris, qui occisus est in Senatis Anno ante Christum Natum 44. scilicet Anno 47. & 46. vel 45. apparuisse non unicum sed plures Cometas canit Virgilius 2. Georg. Non aliàs caelo ceciderunt plura sereno Fulgura; nec diri toties arsere Cometae Ergo inter sese paribus concurrere telis Romanas acies iterum videre Philippi. Sed credo de illo vel illis quoque loquitur, qui transgresso Caesare Rubiconem, bello civili praefusserunt: de quibus Lucanus lib. I. Ingnota obscurae viderunt sidera noctes, Ardentemque polum flammis, caeloque volantes Obliquas per inane faces, crinemque timendi Sideris, & terris mutantem regna Cometem.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 24-4","label":"24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/24-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/24-4"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 25-3","label":"25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/25-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/25-3"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}