{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 252.1-4","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 252.1-4","ref":"252.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/252.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/252.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/252.1.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Vestrae delineationem & simul descriptionem VirunVIculi illius constitutionem aëris indicantis, quam à me toties postulavit, & quae pro jure amicitiae & modulo virium communico, boni & aequi consuli peto. Mirabile visu ac auditu est, quòd per certa experimenta mutatio aëris observari possit, ut exempli gratiâ per thermometra, in quibus coloreus iste liquor in aestate descendit (quanquam etiam contrarium habeo) in hyeme verò ascendit, quale, sed planè alio modo, Dominus meus Parens invenit, Machina istius inventi est praegrandis, cujus globus & tubus cupreus, qui praeter propter usque ad septem ulnarum longitudinem descendit, nudus virunculus apparet, qui extensis manibus pedibusque in filo, quasi libere in area pendet & pro varia aëris temperie frigoris ac caloris incrementa digitis suis demonstrat, alterato aëre icuncula haec nunc ascendit, nunc descendit, non sine intuentium admiratione. Postea alius modus est inventus, quo mutatio aëris, nimirum ejus levitas & gravitas indicetur. Sunt duo haemisphaeria cuprea, quae si mutus conjuncta & ab aëre evacuata sint, per pondus 5400. librarum (quando diameter phialarum saltem habet dimidium ulnae Hamburgensis; si vero integrae ulnae plus quam quinquaginta millibus vel etiam triginta equi requiruntur? vix divelli possunt, interdum autem gravius, interdum levius pondus secundùm constitus tionem aëris adhiberi debet. Denique optimum inventum est statua ista, de qua nuper, tractans materiam Cometae, mentionem feci, haec alterationem aëris, tam nostri Horizontis, quàm etiam aliarum plagarum mundi Orientalis, Occidentalis, Meridionalis & Septentrionalis accuratissimè indicat, sicut etiam procellas in locis procul dissitis excitatas; de quibus singularem observationem inter alias habebamus Magdeburgi Anno 1660. quo ingens erat tempestas, maximam quasi aëris mutationem deprehendebamus, aër tam levis reddebatur, ut statua infimum puncti notati locum occuparet. Dominus Parens mihi & aliis hoc indicabat, & atrocem ac repentinam tempestatem alibi existentem, per duas vel tres horas praesagibat, postea haec in Oceano forsitan excitata, ad nos etiam veniebat, qua procul dubio magna aëris portio erepta ea in aethere permansit, & in formam Cometae, quamvis nobis non fuerit visibilis, conversa fuit, experientiâ autem deinde & tractu temporis effectum docuit.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 251","label":"PATES MONENSI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/251","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/251"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 252.5-7","label":"252.5 to 252.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/252.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/252.5"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}