{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 263.1-4","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 263.1-4","ref":"263.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/263.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/263.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/263.1.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":349,"text":"Gallos hoc bello Foederatis Belgis manu armatâ propediem adfuturos esse multi opinantur; aliorum studia in contrariam sententiam eunt, dum hanc procrastinationem in gente indolis haudquaquam cunctabundae habent suspectam Mihi verò prudentissimum videtur quid agites dissimulare, dum iis omnibus commodùm prospiciatur, per quae formidabilem te praestes ac metuendum inter illos qui pacatum nihil admittunt, & ad arma per libidinem summam teme rarii ac effrenes concitantur. Quod acceperam ab Upsaliensibus Mathematicis jam & Te accepisse spero. Lutetiae dissertationes nonnullas ejusdem argument in publicum prodiisse fert rumor: sed omnium diligentiam ac curam facilè vicerit unus Hevelius, qua est instructus Mathematum cognitione. Vale Vir NObilissime, & me amare perge. Hamburgo Holmiam die 17. Martii Greg. 1665. T Te nil literarum tabellario ad me perferendum aliquando tradere, vel paucis scribere, & meas tardius interdum ad Te perferri, haud miror. Novi enim quibus occupationibus distringantur illi, quibus publica auctoritas provinciam aliquam, praesertim tàm illustrem & gravem, qualis Tua est, demandat; tum quàm incommoda sint hac anni tempestate itinera. Verumtamen cum semel atque iterum meae ad Te tardius perveniant, & binae simul Tibi reddantur, est quod doleam, hanc iniquitatem hinc accidere. Meas quidem magistris tabellariorum de meliore nota commendare soleo. Sed illud hominum renus, vel ministri eorum non semper operam suam votis nostris commodant. Ira patienter nobis ferendum est, quicquid sors vel potius libido eorum nobis imposuerit. Hoc ut evitari possit, omnem adhibebo industriam, ne gratiam novitatis literae meae amittant. De epistola manuque Forneliana debitas Tibi ago gratias. Est enim hoc non leve Tuae erga me benevolentiae documentum. Hoc autem cum tot aliis accedat, sedulò danda mihi erit opera, ut mutuam officii vicem Tibi referam. Virum enim bonum, ut negligens vel etiam parcus sit officii, dedecet. Ad hanc Fornelii doctam epistolam nihil nunc respondere possum, tùm tempore exclusus, tùm aliis occupationibus impeditus. Meretur verò argumentum hoc cum aliqua cura tractari, quam omnem angustia temporis in praesentia mihi denegat. Spero me id proximè, favente DEO, facturum, & tùm rationibus, tùm auctoritate Hevelii, Bullialdi aliorumque Mathematicorum Clarissimorum, non obstante illâ motûs nuperi Cometae inaequalitate Upsaliensibus persuasurum, nobis unum tantùm Cometam fuisse visum. Illa Rudbeckiana, quorum Tibi Schefferianae literae spem injecerunt, dubio provicul erunt curiosa & singularia.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 262.5-9","label":"262.5 to 262.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/262.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/262.5"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 263.5-6","label":"263.5 to 263.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/263.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/263.5"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}