{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 267.5-7","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 267.5-7","ref":"267.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/267.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/267.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/267.5.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"POstremâ compellatione apud Te defunctus ante dies hosce quatuordecim, cum exercitus ac fatigatus exarandis ad complures amicos litteris sub noctem cubitum me recepissem, ac lassitudini altiùs, ut sit, indormivissem, experrectus haud multô post cum febre negotium mihi esse sensi. Quae etsi nunc remisit utcunque ac molesta esse desiit, vires tamen sic attenuavit dejecitque, ut omnis animi contentio, labor omnis sit habendus procul, ni periculum subire recidiva velim. Indulgebis igitur mihi abruptam hac vice scriptionem, cùm nec argumentum magnae rei sit in promtu, & si esset, tamen vix liceret verbosae confabulationi me permittere. Nudius sextus rebus prolatis ob imminentes dies festos initium à Senatu Regni factum est: dimisso ante in Russiam Liliendalio Secretario, nescio quid publici negotii illic peracturo, dum splendida interim Legatio ex illis oris hic exspectatur. Orator Gallicus Terlonius, post longam procrastina tionem, hodierno demùm die ex hac aula Daniam versus iter relegit. Ex posterioribus tuis nudius tertius ad me perlatis in eo esse re video, ut varias Mathe maticorum de nupero Cometa sententias in unum colligas, ac luce publicâ do nes. Cometae nulperi situs, & matus cum illu Regiomontani 1472. egregiè convenit, Cometa unius mane & vesperi canspicitur. Cometa 1532 UMMIE ui gradium narparagravit, Cometa 1556 diebus 4. gradeis 75. confecit, mane & vespers, incens. Cometam M HUMMOS hyerno vidisso aliquot, Viri docti docent, Upsaliensium industriam Auctor provocant. Dole de malis proximi. ad 9. Summis exantlatos, Inhores profundior, seque solet.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 267.1-4","label":"267.1 to 267.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/267.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/267.1"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 268.1-4","label":"268.1 to 268.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/268.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/268.1"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}