{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 27.1-2-4","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 27.1-2-4","ref":"27.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/27.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/27.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/27.1-2.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Porrò Cometam non esse signum naturale bellorum, famis, pestis aliarumque calamitatum, inde Viri docti probant, quòd Cometa nec sit causa rei significatae, nec ejusdem effectus, nec quiddam à communi causa cum rebus illis profectum. Hoc autem etiam illi urgent, qui inter eos Cometam halitum esse in aëre infra Lunam accensum cum Aristotele putant. Ac qui eos in aethere supra Lunam generari asserunt, ab eorum mente tàm procul est Cometae efficientia in inferiora agens, quàm est ab istis ipse Cometa. Sequi multa tristia Cometas palam est, non tamen inde sequitur haec ab eis effici. Sequuntur enim eos & laeta multa. Nec tamen haec ab eis effici quisquam dixerit. Non igitur & illa efficiunt. Nam par est utrûmque ratio. Signa tamen naturalia mutationum aëris, tempestatumque esse illi fatentur, qui eos infra Lunam ex fumis calidis & siccis generari & in vicina agere putant. Nec tamen necessario nec semper id Cometas efficere, teste experientiâ fatentur. At qui eos caelo vindicarunt, in tam magna distantia nullam eis efficientiam in terrena concedunt Cometas multos sinè malis visos: multaque vicissim mala sine Cometis Dudithius, Scaliger, aliique demonstrant. Imò verò Dudithius, Squarcialupus & alii plura exempla pro Cometis, quàm contrà Cometas produci posse affirmant. Cometae itaque illis non portendunt mala propriè nec naturaliter: Nisi fortè portentum naturale, cujus ortum & caussam natura reddere possit cum Simone Grynaeo intelligas & divinis portentis opponas. Tunc enim & Cometa portentum non minus quàm parelii & paraselenae erunt. Artificialia signa Cometas esse admittunt Viri docti, ut scilicet ex intentione Dei & hominis obsequio vel contumacia portendant bona vel mala. Consentaneum nempe rationi est si Cometa esset signum naturale, certum & necessarium esse debere, sicut ipse certus unus est. Quòd si certum, hujus non ullius mali, temporis & populi signum foret. Hoc autem dicere illi ipsi, qui Cometarii & Cometomantes vulgo vocantur, saltim plerique non audent. Nam & qui à situ & colore Cometae praesagia deducunt, palàm falsi sunt. Manet igitur Cometam non esse signum naturale, sed supernaturale, artificiale arbitrarium, memoriale, intentioni tribuendum divinae, sapienter & justè ac benignè cum homine quem non tantùm crearit, sed & ratione & libertate praeditum esse voluerit, agenti.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 26-2","label":"26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/26-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/26-2"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 27.5-2-7","label":"27.5 to 27.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/27.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/27.5-2"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}