{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 277","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 277","ref":"277","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/277","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/277","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/277.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":216,"text":"Um scriptionis officio solemni proximè fungebar, omninò persuasum ha bebam, fore ut hodierno die Rudbeekianas super nuperis Cometis Observationes Tibi sisterem, aut saltem ut nuntiare nunc possem, hujus argumenti sermones mihi apud illum institutos fuisse. Idque eò magis, quòd is Ubsaliâ Officiorum in hanc civitatem profectus esse dicebatur, ac mei compellandi provinciam abs rationes imse suscipiendam fore, spem in procinctu faciebat ejus rei, admonente me provisa impeScheffero. At ille vix biduo in hac civitate exacto, ad suos reversus est, nec me dimenta turbant, convento, nec aliis salutatis, quos amicorum potissimos solebat memorare. Quid illum adegerit ad praeceps atque ad improvisum consilium, haud facilè est dictuOportet tamen rei inopinatae quid supervenisse quod teneri ab illo propositum de diebus festis apud nos exigendis haud siverit. Perendie querelam meam super festinato ejus discessu ad Schefferum deferam per literas, rogaboque unâ, ne hominem super promisso praestando interpellare desinat, dum fidem nobis adPromissa imi strictam atque obligatam ex pacto liberet. Rex & Regina mater die crastino rus pleri quivis etiam contendent. Nos interim Oratorem ex Foederato Belgio exspectamus, urget. qui Hamburgo Lubecam jam contendisse creditur, ut ex illo portu, quod reliquum est itineris navigando conficiat. Vides pauca nuncianda in hoc terrarum Polonicae retractu occurrere. Utinam & apud Polonos, & apud Foederatos Belgas tàm turbidae. tranquillè omnia nunc gerantur! At verò argumentum non solùm exarandis","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 276.5-7","label":"276.5 to 276.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/276.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/276.5"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 277-2","label":"BATAVAE TES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/277-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/277-2"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}