{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 281.1-4","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 281.1-4","ref":"281.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/281.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/281.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/281.1.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Ideò & amici fideles rogandi sunt ut nos è somno excitent, ne somnolentiam olirum contrahamus, minimùm desidiam primùm invisam, tandem adamemus. Hujus enim fallax voluptas, ut & alias semper, est esca malorum, quia homines capitantur, ut hamo pisces. (Cic.) Quidni verò id juris in me Tibi dem Proles maxima maximi Parentis Heinsi Castaliae decus catervae? ut Te Tui meique Menagii verbis compellem. Nec mirere me haec addere. Postulat id à me tàm meritorum Tuorum, quàm meorum votorum ratio. Quomodo id etenim, quod in censendis meis abs Te desidero & exspecto mihi indulgeas, nisi meam opinionem meritorum Tuorum & facultatis modum justum assecutam esse videas? Postulat verò & Illustrissimi Rautensteinii Communis nostri Amici votum. Vide enim quàm diligenter mihi suam meamque simul benè de Te merendi voluntatem commendet nuperrimis suis die 4. Junii currentis datis, quarum apographum Tibi mitto. Hae quoque Tibi dicent quanto studio editionem mei operis Vir ille, qui literarum & literatorum deli ciae vocari meretur, urgeat. Quâ in re paria Tecum facit vel maximè, ita ut apud me decreverim maturare opus, licet sperarem me posse morae dispendia pensare qualicunque curâ. Sed hujus laude, quae mei solius famam respicit, potior mihi est, benè de utroque Vestrum aliisque Amicis merendi voluntas, tum verò praecipuè publicae utilitatis promovendae studium. Quae nuper de Ubsaliensibus scripsi, quibus puto me adjecisse ea, quibus Clarissimus Hevelius indicet, se cum desiderio illa singularia Clarissimi Rudbeckii exspectare, eadem etiamnum repeto. Velim eosdem urgeas, ne non tàm mihi (qui multam frugem in agris Mathematicis, alienis quidem magis quàm meis, proprio tamen motu studioque collegi) quàm sibi ipsis reique communi desint. Si Clarissimus Rudbeckius, cujus multam eruditionem depraedicari scio, singularia quaedam habet, velim ea promat & in medium adferat. Nemo ei debitam in Amplissimo, quem officiosè amicè & studiose convoco, in Mathematica & universa Repub. literaria Principum Virorum, Senatu praeripiet laudem. Ibi enim, si usquam, in re Mathematica, & Philosophica tot in unum coetum coactis Viris Clarissimis, quisque meritum perennis gloriae feret praemium.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 280-2","label":"BATAVAE TES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/280-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/280-2"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 281.5-7","label":"281.5 to 281.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/281.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/281.5"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}