{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 285.1-2-4","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 285.1-2-4","ref":"285.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/285.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/285.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/285.1-2.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Annotat & Ricciolus hunc Cometam ex Praetorio. Quo is luxit anno pax Romae sancita est. Vladislao Jagelloni aetatis gravitate oppresso Vladislaus filius successit: Iste annus Carolo Burgundo natalis, Ludovico autem Andegavensi, tùm proximus Joannae Reginae Apuliae fatalis fuit. Hâc ratione regnum Neapolitanum Aragonio cessit. Joannae tamen mortem Funccius in annum, qui Cometam proxime antecessit, refert. Liceat laetis Christianorum rebus addere Turcicas (cuncta enim quae in orbe inter Cometarum apparitionem maximè memorabilia geruntur, hîc percurrimus) nuptias scilicet Amurathis Imperatoris Turcici cum filia Georgii Despotae Serviae. Laetus quoque idem ille annus (a) Mediolanensibus fuit, victoriâ de Alfonso Aragonio, Apuliae regnum appetente, victo & cum fratribus captivo. Sed & Alfonso laetitiam, quia libertatis restitutionem & Cajetae deditionem attulit. Inter laetitiae hujus anni (b) documenta meritò conciliationem Galli & Burgundi ponas. Anno 1436. (c) pax Hallensis omnes exhilaravit. Tum verò & aliquot Principes nuptiarum & natalium solomnibus laetitiam pepererunt, quae dehinc multiplicem laetae posteritatis frugem edidit. Henricus nempe Dux Brunsuicensis ille Pacificus uxorem duxit Helenam Adolphi Ducis Clivensis, Albertus verò III. Pius dictus, Comes Palatinus, qui paulò post oblatum sibi à Bohemis, diuturni belli pertaesis, diadema recusavit, Annam siliam Erici Ducis Brunsuicensis, ex qua mox numerosam suscepit prolem, quae in Serenissimis Electorali Bavara & Saxonica familiis, quatenus haec ab Ernesto Misnensium Electore Tertio descendit, firmiter & gloriosè viget. Illo quoque anno Ludovicus 2. Pacificus dictus Landgravius Hassiae, pronepos Henrici illius Brabantini & Adelheidae Brunsuicensis, Annam (a) Margaretham Friderici I. Electoris Saxoniae filiam uxorem duxit, à qua pariter tota Serenissima Hassiaca familia ducit genus. Eodem anno & Ludovicus Delphinus Margaretham Regis Scotorum filiam matrimonio sibi junxit. Eodem nata Anna filia Friderici 2. Electoris Saxoniae, quae postea, ut suo loco videbimus, Alberto Electori Brandenburg. illi Achilli & Ulyssi Germanico, connubio juncta, foecundissima multae posteritatis Franconicae, Anspacensis, Jagerdorfensis & Prussiacae, quae connubiorum & successionis jure Silesiae partem, Juliacenses provin cias & Prussiam obtinuit, & ad agnatos feliciter propagavit, genitrix extitit. Eundem illum annum insignem & laetum magna boni vini copia (licet anno superiore multis in locis vites frigore periissent, adeo divina bonitas spe nostra saepè major est!) reddidit.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 284.5","label":"284.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/284.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/284.5"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 285.5-7","label":"285.5 to 285.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/285.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/285.5"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}