{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 29.5-2-7","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 29.5-2-7","ref":"29.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/29.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/29.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/29.5-2.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"mortuum esse, Funccius, Bucholzerus, Krentzheimius, Calvisius, Helvicus, Alstedius & alii Chronologi uno, quod sciam, ore fffirmant. De reliquis quae Rockenbachius addit, scilicet quae circa exitum Israëlitastum ex Aegypto acciderunt, & de Cometis illâ tempestate visis ad Cometam IV. & V. diximus. Quanquam tantam difficultatem in Cometae anni à condito mundo 2453. libiiciendis eventibus anni 2237. & praeposterum ordinem invenio, ut haec praeterire nallem, libro praesertim destitutus, & solis excerptis gaudens, nisi putarem operae presum me facturum, si errorem à quocunquè commissum in Rockenbachio & ostensam & corrigam. Omissus nempe est Cometa Anni M. 2237. ab Eckstormio annonius, & huic subjiciendi sunt eventus ejusdem anni & sequentium temporum, praeostere Cometae anni 2453. subjecti. Indicant illum Cometam verba Rockenbachii um Eckstormianis collata. At non est nobis memoratus, utpote ab Eckstormio, lutiolo & Alstedio non annotatus Cometa, qui teste Rockenbachio, VII. Anno M. 2770. mense Augusto, visu terribilis in Geminis ab Assyriis visus est. Hunc (inquit) mors Regis imptissimi, Amenemos dicti, aliorumque potentissimorum Principum in Aegypto, una cum cadibus innumerabilibus & horrendis, hominum manus inter se conserentium, est secuta. Bellum diuturnum & miserabile propter Helenam, quam Paris filius Priami Regis, Menelao Regi Spartanorum rapuit, ortum est. Sedilio magna in Israël facta est, in qua 42000. hominum in Ephraim perierunt. Amazones hoc tempore floruerunt, quae Asiam & Europam totam peragrando devastarunt. Troja capta & devastata est, Anno M. 2783. Huc referri quoque debent acta, in libro Judicum cap. 10, 11, & 12. descripta. Rockenbachius. Hic Ic Cometa nunc nobis est Numero VII. Sed in effectis ejus vel eventibus triEstibus annotandis Rockenbachius iterum nimium est & fidei historicae parùm memor. Acta enim, eo ipso fatente, ad Annum M. 2783. à viso Cometa decimotertio anno, Trojae scilicet eversionem ad eum refert. At verò Regem illum Aegypti Ame nenon sive Ammemenen Calvisius & Helvicus in Ann. M. 2731, Troiae autem excidium Funccius in Ann. M. 2783. Bucholzerus in 2788. Calvisius in 2767.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 29.1-2-4","label":"29.1 to 29.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/29.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/29.1-2"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 30.1-2-4","label":"30.1 to 30.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/30.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/30.1-2"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}