{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 294.1-4","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 294.1-4","ref":"294.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/294.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/294.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/294.1.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Quod ad Isaacum Vossium spectat, multus mihi familiaritatis usus cum illo à teneris fuit, potissima tamen inter nos necessitudo vigebat, cum in Aula Serenissimae Reginae Christinae (quae, ut nosti, permultos Viros literatos & literarum studiosos ad se pertraxerat) uterque unà aetatem antè annos hosce quindecim ageremus. Anno 1651. missum me in Italiam literis frequentioribus est prosecutus is ipse Vossius, sic jubente Reginâ cujus mandato id iter à me instituebatur. Restituti postea uterque lari paterno Hagae Comitum per biennium trienniumvè pari animorum nexu constricti unà viximus. Ut emigravi inde in hunc Septentrionis angulum, refrixit inter nos quodammodo pristinae necessitus dinis processus, & magnam partem est sufflaminatus, me ad negotia publicas illo ad studia eruditionis privata converso, nec non ad officia commercii lit rarii diligenter praestanda tardiore, quod ut ipse in illo saepè expertus sum, ita non ausim polliceri fore, ut Tibi magis accuratum atque exactum se probet hâc in in quàm mihi se probavit hactenus. Ingenium ejus hâc in parte cum abundè mihi exploratum sit, amo hominem nihilominus constanter, sed sic, ut nulla illi me molestia per literas paulò frequentiores exhibeatur. Quam de se spem fa cerent Upsalienses, proximè significavi. Post illud tempus de iis nihil omnino intellectum est mihi. Interim privavi me ipsum Prodromo Heveliano: quo item rum iterumque perlecto multùm profecisse poteram, dum horum lucubrationes animi incertus exspecto. Rautensteinianam epistolam remitto Tibi, gratiasque quantas possum, ago pro ea mecum tàm amanter communicatâ. Rogavi Te jam antè, ut Virum omnibus Virtutis, doctrinae ac industriae numeris absolutum praes piùs mihi conciliares, idemque denuò nunc Te rogo. In negotiis civilibus in què Republica administranda quantus esset, minimè ignorabam. Sed deverti illum quandoquè ad haec Musarum sacra, quibus haud modicè & ego capiebat olim, illud est, quod nescivisse me hactenus fateor & ingenuè agnosco. Ille ta men nimis honorificè de me meisque Musis sentit, quod in nonnullis ejus epistolis, Te suggerente, jam perspexi.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 28-2","label":"28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/28-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/28-2"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 294.5-7","label":"294.5 to 294.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/294.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/294.5"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}