{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 294.1-2-4","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 294.1-2-4","ref":"294.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/294.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/294.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/294.1-2.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Factum id esse hoc anno Polydorus (a) & ex eo Calvisius affirmat. Jovius facinus in annum 1454. refert. Illo quoque anno Amurathes (b) à Belgrado inferioris Hungariae urbe quae Taurumnum vel Taururum antiquis, recentioribus etiam Alba Graeca vocatur) fortiter cum 40. propè millium hominum jactura rejectus, clarissimam Corvino reliquit victonam, qui extremum spiritum hoc Heroico facinore nobilitavit, & cumulum laudum suarum auxit. Has qui volet, apud Bonfinium legat. Is inter alia communi sententiae indulgens (c). Ejus, inquit, mortem prodigia multa portendere, inprimis crinita stella in gradu quinto accimo, mense Junio, triginta circiter dies apparuit: in Sabinis Februario mense vilulum hicipitem fuisse natum: Romae sanguinem ad portam Veneris, carnes in Liguria pluisse & in Piceno agro infantem cum sex dentibus editum, ac facie insolentis plaus magnitudinis fuisse memorant. Haec signa fatum non modò Corvini, sed multa quoque malua significarunt. Idem tribus verbis Bucholzerus dicit. At enim Corvino magis quàm Cometa vel ullum prodigium aetas dubio procul senilis (laudibus enim bellicis jam ante annum 1440. (a) clarissimus fuit) & continuis laboribus militaribus praesertim sine ipse (e) ad Vladissaum Regem, Vicies cum Turca, inquit, prosperè confliximus: bissensum prae militis inopia cedere coacti sumus) fracta, tùm verò intoleranda postremi praestum quo inaudito modo 24. horis (f) sine intermissione ullâ pugnatum, molestissima & perniciosissima fatigatio portendit. Ipse Bonfinius id indicat, dicens: Corum illum intolerabilique labore belli defatigatus, in aestuantissimam febrem incidit, qua paucis ante absumptus est. Idem judicat Sifardus, licet huic, ut & sequenti Cometae multatlinge dissita adversa tribuat. Hic annus Academiae Gryphiswaldensi natalis fuit. (c) Bonsin. decis, lustratur. (k) Bonsin. dec. 3. l. 8. pag. 512. Dubrav. lib. 29. pag. 239. (s) Bunsin. de gallis. (e) Bonsin. dec. 3. l. p. p. 505. (d) Bonsin. dec. 3. l. 3. pag. 448. Bucholz. ad 1438. pag 517. Vid. Rit. I. 2. de regno Hungariae. CCCXXV. Anno Christi 1457. mense Junio sub 20) Cometa, quem in minum corum referunt historici, qui nigri dicuntur, per integrum mensem visus est. Hinsana motus maximus in Italia secutus est, ubi montes propè Gasse sunt aperti.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 293-2","label":"293","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/293-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/293-2"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 294.5-2-8","label":"294.5 to 294.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/294.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/294.5-2"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}