{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 295.1-4","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 295.1-4","ref":"295.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/295.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/295.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/295.1.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"I per gravissimas Tuas occupationes liceret, vellem à Te pariter Rationa Orium nostrarum literarum iniri. Ita enim longè certius hae commutarentur & computarentur. Proximè praeteritâ hebdomadâ, cum ad me 15. die Julii Gregor. literas (quae in his rationibus meis Numero XXI. sunt insignitae) dares, respondebas mihi ad meas 1/2 & 12. Junii exaratas, quarum illae Numerum XXIII. hae XXIV. constituunt. Nuperrimis verò Tuis die 12. Julii datis, respondes ad meas die 7. Julii Gregoriani scriptas, quae Numerum xxv. conflant. Sed de his hîc quidem satis: nisi unum dicam, responsum me à Te ad meas, quae 23. Junii Gregoriani datae continuationem illarum die 20. scriptarum continebant, non accepisse. Quae de Clarissimi Vossii languida ad scribendum literas, non libros certè, ubi illa satis promta est, manu, pro jure amicitiae scribis, meum ad scribendum impetum sistunt. Optarem equidem Viro illi doctrinâ Clarissimo innotescere, & nomine ejus opus meum ornari. Idcircò de eo literis compellando cum amicis Hollandis conferam. Vellem enim Viro illi Praeclaro tempestivè consilium de edendo libro meo aperire & judicium ejus intelligere, tum ejus & publicè testari coram illo, me in linguae Latinae studio plurimùm Parenti τῇ μαναριτῇ debere. Cujus industriam hac in parte incomparabilem satis mirari non possum. Censorem enim eum sentiunt Valla, Politianus, Herm. Barbarus Paulus Manutius, Jovius, Theodorus Gaza, Turnebus, Erasmus, Janus Dusa, Geor gius Merula, Joannes Meursius, Scaligeri, Casaubonus, Lipsius aliiquè Principerei literariae. Imò & Magistri Latinae linguae Henricus Stephanus, Calepinus, Nizolius, Pontanus, Hadrianus Junius, Becanus aliique. Sed & Isidorus, Servius, Nonius Marcellus, Cassiodorus, Diomedes, ipseque Priscianus: nec non Terentius, Vitruvius, Plinius aliique etiam Veterum. Quae profectò res in linguae Latinae usu valdè me solicitum tenet, & anxio pede, quamvis vitae non Scho lae discentem, incedere facit, etiam ubi tutò ambulatur. Tot enim video viros, alioqui magnos, lapsos hîc esse & adhuc labi imprudentes, inquè hoc studiorum stadio tanquam per pacatam, ut dici solet, regionem decurrere non animadvertendo diuturno usu probatos & firmatos errores.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 294.5-7","label":"294.5 to 294.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/294.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/294.5"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 295.5-7","label":"295.5 to 295.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/295.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/295.5"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}