{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 30.1-3-4","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 30.1-3-4","ref":"30.1-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/30.1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/30.1-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/30.1-3.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"In propriè dicta voluntatequi finem vult, vult etiam media, atque Deus salutem hominum in Christo volens, vult etiam fidem atque poenitentiam, incredulitatem atque contumaciam media damnationis non vult. Ergò non mortem peccatoris sed si quis invito Deo contumax esse velit, Deus id vult permittere atque punte. Vides quantum haec à se distent: Ut Christum Salvatorem appellare decearimò necesse sit: perditorem mundi, impium sit, nisi valdè impropriè. Haeca Tuam thesin applica. Propriè atque primariò ac per se Deus signo quodammonnisi alterutrum contradictoriorum significare vult atque intendit, sive serpens, sive iride, sive Cometa, alterum nonnisi permissivè & contra voluntatenuam primam evenit. Nos planè hîc non quaerimus, quo successu vel eventusum aliquod à Deo erigatur, cum is saepius contra Dei voluntatem ac instituunt. sed quo fine & qua intentione. Successus & eventus potest esse alicujus i vel operis contrarius: sed finis nequaquam. Sic finis illius Cometae ante eum dium, signum excidii erat: si verò poenitentiam egissent Judaei, contrarum evenisset, non quòd eam gratiam hoc signo Deus praedixisset: sed quod in quam signum minitabatur contra Cometae illius naturam vel scopum avertisset. Sic Christus, sic serpens, sic iris ex instituto Dei nil nisi gratiam denunciarunt, & in hunc finem à Deo ordinati sunt. Si contrarium eveniat, id contra Dei voluntatem & institutum fit ipso permittente, ut homines sibi id quod insalutem tantùm datum erat, in exitium pervertant, & gratiâ Dei abutantum Hamburgo in Marchiam Kal. Januariis 1667. PRaemisso ex more sincero novi anni & plurium sequentium cunctis bonis gaudiis cumulatorum voto, paucis (si magnitudinem multiplicis argum ti spectes) ad Tuas literas d. 18. Nov. datas respondeo. Paucis dico, sim quòd satis jam de hoc argumento dixerim, tùm quòd ad finem operis omne bus viribus contendens, temporis mei parcus sim distributor. Ideò nec restigio ad Tuas respondere potui.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 29.5-3-7","label":"29.5 to 29.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/29.5-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/29.5-3"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 30.5-3-7","label":"30.5 to 30.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/30.5-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/30.5-3"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}