{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 301.5-7","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 301.5-7","ref":"301.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/301.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/301.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/301.5.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"Ex quo apparet, ne apud Aegy ptios quidem, quibus major caeli cura fuit, hanc partem elaboratam. Conon postea diligens & ipse inquisitor, defectiones quidem Solis servatas ab Aegyptiis collegit, nullam autem mentionem fecit Cometarum: non praetermissurus, quid explorati apud illos comperisset. l. 7. nat. quaest. c. 3. Ubi etiam Epigenes contrà Apollonium Myndium Chaldaeis quòd Cometas in numero stellarum errantium ponant & cursus eorum teneant, ait Chaldaeos nihil de Cometis habere comprehensi. Equidem nec ex ipso Seneca, sed nec ex Aristotele, Plinio & Plutarcho aliisque summis Philosophis certi quid de hoc argumento disci potuit. Et fateor me, qui licet non omnia de hoc argumento legi, tamen me non pauca legisse sine ambitione & temeritate affirmo, & ex tot contrariis de Cometarum natura & motu situque Virorum doctorum opinionibus, & ex propria eorum confessione animadvertere tot tantisque ad ann. 1652. eorum studiis & conatibus, hoc solùm elucere, Mihil esse certi. Credo Hevelium, quem tot Viri Doctissimi & Mathematici Clarissimi Incomparabilem & Principem Se natûs sui pronunciant, singulare quid praestiturum, quod etiam ex Prodromo satis apparet. Imò ut ex literis ejus colligo, ille & stellarum ordinem melius constituer & globos corriget, ut in eo demùm verum sit illud Ciceronis: Inventus est Auctor multa habet impedit Juperandum. parum temris. Solatur se facta conscitutis, publici bomi studio, Amicorum savere, & aequiorum indicum fiducia, Lιθεν conscientiae cusque integra esto. Tolerantia stabilienda. Pietati studendum. Principia prima qui negat, responso digimus non est. Sperni te stermiPretiosa dignis propoMEN. gilenalia non sunt veritatis caelestis mysteria Judicibus aequis res nijudicandin commendetur.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 301.1-4","label":"301.1 to 301.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/301.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/301.1"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 302","label":"STANISLAUS LUBIENIETZKI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/302","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/302"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}