{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 313-2","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 313-2","ref":"313-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/313-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/313-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/313-2.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"LUBIENIECIO. Hamburgo Holmiam Suecorum die 3. Octobris 1665. ORoximè praeteritae hebdomadae tabellarii nullam mihi literam à Te attulerunt. Ego tunc binas literas ad Te dedi. Et illas quidem ante quatriduum necessitate quâdam compulsus: cui cedendum esse, non tamen tramite recti, in quem illa nil juris habeat, monent Sapientes. Mitto Tibi Tua quae à me mitt voluisti. Semper enim fidem & benevolentiam integram testari Tibi in animo fixum est. Tantò magis cum Tibi in Tua jus maneat integrum. Sed dabis votis nostris quantum aequitas & publicae utilitatis ratio exiget. De opere meo nihil ab octiduo accepi, quòd omnes literas ex Batavia vestra militaris licentia vel retineat, vel etiam perdat, jure gentium, ut mihi videtur, violato, praesertim cum haec injuria infertur iis, qui neutras partes in bello sequuntur. Sed armati illi dicent nobis quod olim Pompejani: Qui vos aridetis nobis gladio accinetis leges praedicare? Spero tamen amicos in editione operis mei procedere, cum sat copiosam laboris materiam eis tempestivè praebuerim. Nunc autem fasciculum haud modicum ad eos prima quaquè occasione certâ oblatâ mittendum (cui Tua adjunxissem nisi ea ad Te redire jussisses) paratum habeo. † Nuncius de Rege Hispaniae fatis functo 17. Septembris certus esse putatur. Nil certius quàm plures hunc tantum casum Cometae imputaturos. Sed ô quam isti malè ineunt raIta tiones, & obliviscuntur tot Principes à Cometis visis nasci & sine his moripestis Mathesis centra Senecam defenditur. Pansaphiae soli Deo convenit. Mathesis adhuc exculta ad virtutis studia referri potest.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 313","label":"PHEMIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/313","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/313"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 314","label":"LUBIENIECIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/314","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/314"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}