{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 317.1-4","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 317.1-4","ref":"317.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/317.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/317.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/317.1.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Caeterum quia scribis, Amicos Te istic habere Astronomiae studiis deditos, accipies pauca, quae ex qualibuscunque observationibus meis colligere haud incerto ratiocinio licuit, adjungere visum est quae chartae huic seorsum inscripsi. Haec, si videbitur illis imperties, ac mihi vicissim, quae de eodem argumento illi commentati sunt. Habes ipsa Christiani Hugenii verba cum autographo observationum, quod reverti ad me sines, cum ejus exemplar mihi haud sit reliquum. Inter aegrotandum ne curae mihi Te fuisse nescias, opus quod Tibi nunc est prae manibus, carmine satis verboso praedicare sum aggressus. Jambos Scazontes illi rei adhibere placuit, quod & ego sub illam tempestatem cum mira pedum debilitate conflictabar, quin & nunc conflictor. Versus ipsos describam, ubi per vires licebit. Nihil quippe est, quod festinationem nobis hîc injungat. Hactenus enim ab omni scriptione abstineo ne animi corporisque languorem augeam. Ideo ad tuas ut accuratè respondeam non exspectes. Id officium valetudinem magis confirmatam praestolatur. Quae ad Curtium perscripsisti, inspexi quidem, sed non eâ animi contentione adhibitâ, quam tuis lucubrationibus praestare soleo. Faciam tamen crastini, ut auguror, die. Schefferus monet per literas Rudbeckium propediem huc esse venturum. Quod si sit, elicere nonnihil responsi ad tuam epistolam ex ipso conabor. Vale. Cometam, qui conspici caepit mense Decembri Anno 1664. motu suo proprio ac vero (nam alius est in caelo apparens) incessisse per lineam rectam, cujus inclinatio ad planum Eclipticae fuerit circiter grad. 11. quaeque illud planum secuerit in puncto paulò plus à Sole distante, quàm tribus Orbis magni Semidiametris. 2. Ducto plano per lineam dictam itineris Cometae, quod sit plano Eclipticae ad rectos angulos, communem utrique plano sectionis lineam, inter Martis ac Telluris orbitas transire, paulò tamen illi propiorem: ac respicere gr. 21. Arietis ac Librae. Cometam aequabili motu incessisse in illa linea itineris sui, quam Keplerus Trajectoriam vocabat. 4. Motumque eum paulò amplius, quàm sexcuplo celeriorem fuisse motu Telluris in orbe magno sive annuo. 5. Minimam Cometae à Tellure distantiam fuisse majorem aliquanto quàm dimidiam ejus quae inter Tellurem ac Solem, eamque minimam distantiam contigisse 28. Decembris.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 316-2","label":"MNES ANTON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/316-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/316-2"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 317.5-6","label":"317.5 to 317.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/317.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/317.5"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}