{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 318-2","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 318-2","ref":"318-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/318-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/318-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/318-2.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"quas tamen redditas tibi esse jam oportet, nisi tabellarii nos frustrantura Misi & postea Christiani Hugenii observationes nonnullas, utinam instituto Tuo profuturas! Cometam novum hîc terrarum spectari quidem sunt qui affirment, atque inter illos Spechtius Gedanensis, Vir eruditus, quo Medico utor: necdum tamen inveni, qui illum abs se conspectum esse asseverarent, Inquiram in rem totam diligenter, simulatque in publicum prodire per vires, licebit. In epistola ad Albertum Curtium tua multa subtiliter probabiliterque disputantur, quorum lectione sum mirificè adfectus. Ea tamen omnia an ipsi Curtio sis approbaturus, illud est, quod in dubium à me vocari videtur posse. Nam in Metaphysicis Theologicisque non eadem omnes, ut scis, sentimus; & si ullibi vetus proverbium, hîc certè locum occupat, Quot homines, tot esse sententias. Mea quae ad me mittebas proximè, hîc habes aliquanto castigatiora: etsi de iis luci non committendis à me perstatur in proposito. Praesertim cum illorum loco subministraturus sim nonnulla, ligato pede conscripta, quorum ultimae meae mentionem injiciebant. Quanquam sic etiamnum langueo, ut iis chartae committendis non potuerim vacare. Quod, spero, in bonam interpretaberis partem, si cognosces, ne Hevelio quidem gratias hactenus à me actas esse pro praeclaro Prodromi Cometici munere. Plus dicam, si dixero, idem officium toto jam mense à me deberi Regi Christianissimo, ob singularem ejus munificentiam, quae in me redundavit, aliisque Viris Principibus à me jam dudum per litteras non responderi. Quam rusticitatis legem mihi dicit ac praescribit valetudo. Archistrategus Vrangesius profectionem Germanicam de die in diem minatur, iter mari confecturus. Hesternâ vesperâ cum Rege, Reginâ Matre, Procerum plerisque nuptiis interfuit, quae Comitem Tortstenzonium inter & filiam Archithalassi Steenboekii sunt celebratae. Illustrissimo Regni Cancellario filius proximis diebus est natus, quem Orator Gallicus Terlonius Regis Christianissimi nomine ex sacro fonte suscepit. Puero nomen est LUDOVICO AXELIO. Illustrissimo Rautensteinio ut me assiduus commendes, vide. Tunc quoque cum id abs te non contendam: ne mihi necesse sit idem officium toties à Te flagitare. Vale. Hamburgo Holmiam die 3. Novembris Gregor. 1665.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 318","label":"MNES ANTON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/318","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/318"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 319.1-4","label":"319.1 to 319.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/319.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/319.1"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}