{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 33.5-2-6","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 33.5-2-6","ref":"33.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/33.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/33.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/33.5-2.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":216,"text":"Julii anni proximè elapsi in Hollandiam datis, deinde in specie nominas bonos & malos, & illis quidem bona, quae in iisdem illis litteris enumeras, prolem, victoriam, vitam, pacem, rerum incrementa & alia similia; his verò mala praenunciari asseris, qualia fames, pestis, bella, annonae caritas sunt. Aperte autem in iisdem litteris fungi eos scribis loco Concionatoris sive praeconis caelestis & fidelis Consiliarii, qui omnes officii sui admoneant; bonos, puta, ut boni esse pergant: malos, ut mali esse desinant, Autor vero Epistolae p. 6. mala solum malis eos praedicere opinatur, atque adeò fungi loco Concionatoris, & praeconis caelestis sive fidelis Consiliarii, qui omnes malos officii sui admoneant ut mali esse ne perseverent. Haec enim si rectè judico, intenduntur. X. Nisi, inquam, à mente vestra aberro, undecunque tandem Cometae oriantur, praeter ordinem tamen, quasi insolitum quoddam corpus, & hactenus quoad eam numero substantiam, & hujus ipsius figurae, magnitudinis, situs &c. sive nondum creatum, sive nondum generatum habetis, adeoque speciali nova actione productum, atque novo sui spectaculo ad specialem aliquem finem, hoc ipso tempore à DEO intentum, sive indicandam ejus longanimitatem, quâ noviter quoscunque officii sui admoneat: sive accelerandam ejus vindictam, si officii sui admoneri se non patiantur. XI. Nisi fallor Iridis instar Cometa Tibi est (praecipuè eâ ex parte, quâ bonis eum bonorum omen esse arbitraris) quam Iridem signum gratiae divinae humano generi datum esse S.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 33.1-2-4","label":"33.1 to 33.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/33.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/33.1-2"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 34.1-2-4","label":"34.1 to 34.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/34.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/34.1-2"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}