{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 335.1-2-4","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 335.1-2-4","ref":"335.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/335.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/335.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/335.1-2.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"semper, imò semper, si universum orbem adspicias, eodem modo res se habet. Verùm & laeta Cometis succedere, & ita significationem eorum indifferentem esse, ubique demonstro. Quod ad illa tristia & acerba, quae Cometae nostri apparitionem exceperunt, attinet, illa vel naturales, vel morales causas, quas saepius indicavimus, etsi nullus Cometes in caelo fulgeat, habent. Ita hinc nil necessariò contrà Cometas concluditur. Laeta hoc anno non pauca evenisse, extrà dubium est. Continuò enim tristibus miscentur laeta, adversis secunda. Nos pauca dabimus. Natalis annus iste fuit Mariae Ferdin. I. filiae, quae postea Wilhelmo Duci Juliacensi & Clivensi nupsit, ex qua quinque filias & duos filios, ut infra videbimus, feliciter suscepit. Aliorum Principum natales adnotatos non invenio. Innuo tamen non temerè id colligendum esse ex tabulis genealogicis Caroli V. Christiani 2. Regis Daniae, & Henrici Pii Ducis Saxoniae, ut alios Principes taceam, quorum liberos illâ tempestate natos, sed non annum adnotatum, invenio. Hoc anno Leonora seu Eleonora Caroli V. soror Francisco I. desponsata fuit. Caeterùm hîc annus insignem laetitiam Poloniae attulit, postquam Joannes Comes Tarnovius Russiae Palatinus, auspiciis Sigismundi Primi & Secundi, de Petro Palatino Valachiae perfido, victoriam memorabilem ad Obertinum, caesis 22. hostium millibus (cum ipse vix quater mille milites haberet) captis mille *, & 50. machinis bellicis majoribus, direptis castris reportavit, & Pokuciam amplam & latam Poloniae provinciam (quae inter Prutum & Tyram fluvium jacens Podoliam ab Ortu, Valachiam à Meridie, Transylvaniam ab occasu, Russiam à Septentrione respicit) patriae recuperavit. Haec res non tantùm ei gloriam sed & mercedem magnam singulari indictione publicâ ei à Rege concessa, tùm & inducias cum Valacho attulit. Plura ejusdem generis ex annis sequentibus huc non refero, quamvis id ad conciliandam Cometae invidiam fecerint alii, cum proximi anni Cometas ferant, sicut illa tempestas talium phoenomenon ferax fuit, nisi quòd sacra pax anno sequenti medio Germaniae data, quae proximum Cometen antecessit, hùc sit referenda. Cum autem & caritatem annonae Eckstormius huic Cometae tribuat, meritò hîc adscribam Clarissimi & Doctissimi Viri Simonis Grynaei verba T. Ille nempè de fine & significatione Comet. cap. 14.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 334.5-2-6","label":"334.5 to 334.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/334.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/334.5-2"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 335.5-2-8","label":"335.5 to 335.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/335.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/335.5-2"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}