{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 343","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 343","ref":"343","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/343","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/343","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/343.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Tunc credo animo liberiori divitem felicissimi ingenii venam, in laeto Almae pacis argumento laxares, carmen oliviferum, laureato aequale, pangendo Cometae meo bonorum praecursori accineres. Is enim tunc laetus inter laetos vincente veritate, aequitate & multâ populorum benevolentiâ, cantaret epinicia, quae tamen nec nunc negligit, non paucis prosperis, quae in orbe geruntur (quis enim hoc neget?) stipatus. Liceat ita apud Te de Cometa & pro Cometa loqui, quem quidam inter grata & laeta tantum spectacula, fulgetris, tonitruis fulminibusque opposita, numerant. Triste & ferale syrma eum post se trahere plerique clamant, ut nosti. Ego, ut nuper indicavi, mediâ viâ progredior, & fateor laeta tristiaque ei succedere, semperque cum omnes officii, ut sic dicam, admonere. Quem enim non moveant, quae bona malaque Cometas sequuntur, si ea expendere & reputare velit? Ingerunt nempe se ubique oculis illustria divinae justitiae documenta, & praeclara rebus insita ad virtutem monita. Haec etiam apud eos qui sacris oraculis fidem dant ex integro, locum inveniunt. Itaque & Tu, Optime Heinsi! non, ut puto, Invitis oculis haec mea verba leges. Multum Te oblectationis ex conversatione cum Pomponio Oratore, capere, vehementer Tibi gratulor. Comitatus ejus cum impedimentis nuper in hanc urbem venit. Audiò verò ab omnibus dotes animi & virtutes ejus celebrari. Rem non ingratam mihi facies, si me tantae & talis notae viro commendes. Illustrissimo Isbrandio solemnem salutem adscribo. Vale, & me constanter ama. Holmiâ Hamburgum die 17. Martii Gregor. 1666. TUdius tertius duos à Te fasciculos accepi, brevibus autem, ut res nunc","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 342-2","label":"REX GALIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/342-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/342-2"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 343-2","label":"REX GALIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/343-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/343-2"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}