{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 351.5-2-9","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 351.5-2-9","ref":"351.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/351.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/351.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/351.5-2.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Idem tamen hoc anno inducias (e) inter Pontificem & Albanum Hispanici exercitûs Ducem, proximo pacem coaluisse scribit, ita verò, ut bello Ferrariae Ducem tantô acrius Hispanus urgeret, quemadmodum mos est Principibus bella ex bellis serere. Cujus rei exemplum & in sua Gallia ostendit. Hispanus enim pace cum Pontifice compositâ, bellum Anglicum, facilè in id inductâ Reginâ conjuge, Gallo conflavit. Atque haec bellum Picardicum, praevalentes verò Hispanorum & sociorum copiae Gallicam Sanquintinam cladem portenderunt. Juvat hîc & Stradam (f) tersi non solùm styli, sed & judicii Scriptorem audire: Licet, inquit, Henricus & Philippus Reges, Cameraci, sub anni hujus initium, opera Mariae Angliae Reginae, pacti fuissent inducias in annos quinque, occasione tamen belli, quod inter Romanum Pontificem & Philippum Regem exarsit, circumacto nondum anno violatae sunt; culpâ ab Hispano in Gallum, ab hoc in Hispanum invidiose rejecta. Henricus sive à Carasensibus ad bellum extractus, speciosam Pontificiae tutelae causam libenter amplexus est: sive non tam causam, quàm exitum belli cogitans, haud temerè sibi persuasit, superandum à se novum inexpertumque armis Principem, cujus patrem militiae veterem, gentiumque domitorem vinci demum posse, non uno documento palàm fecerat. Haec non alia istius belli inter Gallum & Anglum exorti portenta indicat & Serres; Pontificis scilicet animum Gallo addictum, & in partium Hispanicarum Purpuratos saevientem, mox eidem potentiâ Hispanicâ presso impositam Gallici auxilii implorandi necessitatem; tùm antiqua Regum & populorum odia, & Ministrorum ambitiosa ac avara studia. Natalis porrò annus iste Ottoni Henrico Palatino Sultzbacensi, Maximil. Wirtemberg. & Alberto Mecklenburg. fuit: alios ut mittam. Nisi quòd huc etiam referri mereantur Matthiae Imperatoris, Joannis Friderici Brunsuic. Friderici Palatini, & alterius (a) Epist. ad Joannem Cratonem de significatione Comet. (k) Lib. 13. (c) Id. I. 17. Strada l. 1. Friderici Wirtembergici natales, qui licet in annum proximum inciderint, Cometae tamen apparitionem praecesserunt. Ideo & verbo moneo, ante hujus nostri Cometae apparitionem Electorem Trevirensem, quem Eckstormius memorat, ut & Palatinium mortuum esse. Illis, quae ex Eckstormio attulimus, subjicit is carmina de tristi","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 351.1-2-4","label":"351.1 to 351.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/351.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/351.1-2"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 352","label":"352","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/352","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/352"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}