{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 353.1-4","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 353.1-4","ref":"353.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/353.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/353.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/353.1.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"Si vero simillimum videatur, Cometam lumen suum accipere à Sole, partim per reflectionem, quod liquet ex ipso ejus corpore, partim per refractionem unde cauda ejus; necesse est corpus ejus, quando cauda aequè lata, vel latior corpore videtur, esse longè majus, quam apparet. Nam e g. si Sol A. in fig. 4. radios projiceret suos ad peripheriam sphaerae suae vel circulum aliquem interiorem B. C. D. supponendo 100000. pro quibuslibet decem gradibus, tangeret que Cometam, ut e. g. E. decem gradus magnum, nec collectis in eo radiis, per lineam rectam omnes 100000. transirent, corpus ejus non conspiceretur, sed caelum tempore nocturno in F. & E. simile haberet lumen ut in G. Quod si corpus est nullos radios per se transmittens, sed reflectens omnes, aut rotundum erit, & sic aequaliter ab omni parte radii reflectentur, Cometaquè cernetur haud secus ac Planeta, lumen suum obvertens Soli, quanquam corpora ejusmodi, si perfectè rotunda in peripheria circuli proxima illi corpori unde lumen accipiunt, maximè lucere necesse sit. Aut corpus ejus erit planum, vel concavum, caudamque suam vertet versus Solem, aut inaequale, praeferetque Lunae figuram. At nunc videmus Cometam caudam suam à Sole avertere, unde necesse est corpus ejus istiusmodi naturae esse, ut vel lumen omne, quod accipit a Sole A, transmissum conjungat. e. g. Cometa H. decem gradus magnus, 100000. radios accipit, quos omnes transmissos per se ob certam corporis figuram, quod in Opticis demonstratur, nec ob temporis angustiam ostendi potest, colligit in I. Sed hâc ratione Corpus Cometae non cerneretur, verùm punctum I. praeferret speciem Cometae cum cauda duplici, quarum una se obvertit Soli, ut K. alia avertit ab eo ut L. vel si 50000 reflecteret, corpus quidem ejus cerneretur, reliqui 50000. refrangerentur. Sed hoc pacto cauda ejus obscurior esset versus corpus K, & clarior versus I. desineretque in acumen, indeque rursum dilataretur ad L. Aut corpus ejus ita figuratum sit necesse est (id quod demonstrari posset) ut 50000. radii penetrantes statim propè N. in illa superficiei parte, quae à Sole est aversa colligantur in ipsa superficie, aut propè eam & sic dispargantur versus O.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 352.11-13","label":"352.11 to 352.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/352.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/352.11"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 353.5-7","label":"353.5 to 353.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/353.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/353.5"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}